Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Romanos Epistula Sancti Pauli Apostoli - 3

Ad Romanos Epistula Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 3 3,1Quid ergo amplius est Iudaeo, aut quae utilitas circumcisionis?
Nova Vulgata
3,2Multum per omnem modum. Primum quidem, quia credita sunt illis eloquia Dei.
Nova Vulgata
Quid enim, si quidam non crediderunt? Numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit?
3 si quidam illorum non crediderunt
Nova Vulgata
Absit! Exstet autem Deus verax, omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: “ Ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris ”.
4 Est autem Deus verax
Nova Vulgata
Si autem iniustitia nostra iustitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquid iniustus Deus, qui infert iram? Secundum hominem dico.
5 iniquitas nostra | Numquid iniquus
Nova Vulgata 3,6Absit! Alioquin quomodo iudicabit Deus mundum?
Nova Vulgata
3,7Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius, quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor?
Nova Vulgata 3,8Et non sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere: “ Faciamus mala, ut veniant bona ”? Quorum damnatio iusta est.
Nova Vulgata
Quid igitur? Praecellimus eos? Nequaquam! Antea enim causati sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse,
9 Nequaquam, causati enim sumus
Nova Vulgata sicut scriptum est:
Non est iustus quisquam,
10 sicut scriptum est quia
Nova Vulgata
3,11non est intellegens, non est requirens Deum.
Nova Vulgata
3,12Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt;
non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
Nova Vulgata
3,13Sepulcrum patens est guttur eorum,
linguis suis dolose agebant,
venenum aspidum sub labiis eorum,
Nova Vulgata
3,14quorum os maledictione et amaritudine plenum est;
Nova Vulgata
3,15veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem,
Nova Vulgata
3,16contritio et infelicitas in viis eorum,
Nova Vulgata
3,17et viam pacis non cognoverunt.
Nova Vulgata
3,18Non est timor Dei ante oculos eorum ”.
Nova Vulgata
Scimus autem quoniam, quaecumque lex loquitur, his, qui in lege sunt, loquitur, ut omne os obstruatur, et obnoxius fiat omnis mundus Deo;
19 et subditus fiat
Nova Vulgata 3,20quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo, per legem enim cognitio peccati.
Nova Vulgata
3,21Nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est, testificata a Lege et Prophetis,
Nova Vulgata iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi, in omnes qui credunt. Non enim est distinctio:
22 super omnes qui credunt
Nova Vulgata omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei,
23 et egent gloriam Dei
Nova Vulgata 3,24iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem, quae est in Christo Iesu;
Nova Vulgata quem proposuit Deus propitiatorium per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae, cum praetermisisset praecedentia delicta
25 propitiationem | propter remissionem praecedentium delictorum
Nova Vulgata 3,26in sustentatione Dei, ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore, ut sit ipse iustus et iustificans eum, qui ex fide est Iesu.
Nova Vulgata
Ubi est ergo gloriatio? Exclusa est. Per quam legem? Operum? Non, sed per legem fidei.
27 Factorum?
Nova Vulgata 3,28Arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis.
Nova Vulgata 3,29An Iudaeorum Deus tantum? Nonne et gentium? Immo et gentium,
Nova Vulgata 3,30quoniam quidem unus Deus, qui iustificabit circumcisionem ex fide et praeputium per fidem.
Nova Vulgata 3,31Legem ergo destruimus per fidem? Absit, sed legem statuimus.