Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Ioannem - 2

Evangelium Secundum Ioannem

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 2 2,1Et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat mater Iesu ibi;
Nova Vulgata vocatus est autem et Iesus et discipuli eius ad nuptias.
2 Vocatus est autem ibi
Nova Vulgata 2,3Et deficiente vino, dicit mater Iesu ad eum: “ Vinum non habent ”.
Nova Vulgata Et dicit ei Iesus: “ Quid mihi et tibi, mulier? Nondum venit hora mea ”.
4 Quid mihi et tibi est, mulier?
Nova Vulgata 2,5Dicit mater eius ministris: “ Quodcumque dixerit vobis, facite ”.
Nova Vulgata
2,6Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas.
Nova Vulgata 2,7Dicit eis Iesus: “ Implete hydrias aqua ”. Et impleverunt eas usque ad summum.
Nova Vulgata Et dicit eis: “ Haurite nunc et ferte architriclino ”. Illi autem tulerunt.
8 Et dicit eis Iesus | architriclino et tulerunt
Nova Vulgata 2,9Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui haurierant aquam, vocat sponsum architriclinus 
Nova Vulgata et dicit ei: “ Omnis homo primum bonum vinum ponit et, cum inebriati fuerint, id quod deterius est; tu servasti bonum vinum usque adhuc ”.
10 tunc id quod
Nova Vulgata 2,11Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli eius.
Nova Vulgata
2,12Post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius, et ibi manserunt non multis diebus.
Nova Vulgata
2,13Et prope erat Pascha Iudaeorum, et ascendit Hierosolymam Iesus.
Nova Vulgata 2,14Et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas, et nummularios sedentes;
Nova Vulgata et cum fecisset flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo, oves quoque et boves, et nummulariorum effudit aes et mensas subvertit;
15 quasi flagellum
Nova Vulgata 2,16et his, qui columbas vendebant, dixit: “ Auferte ista hinc! Nolite facere domum Patris mei domum negotiationis ”.
Nova Vulgata Recordati sunt discipuli eius quia scriptum est: “Zelus domus tuae comedit me”.
17 Recordati vero sunt
Nova Vulgata 2,18Responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei: “ Quod signum ostendis nobis, quia haec facis? ”.
Nova Vulgata 2,19Respondit Iesus et dixit eis: “ Solvite templum hoc et in tribus diebus excitabo illud ”.
Nova Vulgata 2,20Dixerunt ergo Iudaei: “ Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tu tribus diebus excitabis illud? ”.
Nova Vulgata 2,21Ille autem dicebat de templo corporis sui.
Nova Vulgata 2,22Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat, et crediderunt Scripturae et sermoni, quem dixit Iesus.
Nova Vulgata
2,23Cum autem esset Hierosolymis in Pascha, in die festo, multi crediderunt in nomine eius, videntes signa eius, quae faciebat.
Nova Vulgata 2,24Ipse autem Iesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes,
Nova Vulgata 2,25et quia opus ei non erat, ut quis testimonium perhiberet de homine: ipse enim sciebat quid esset in homine.