Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Thobis - 3

Thobis

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 3 Et contristatus animo et suspirans ploravi et coepi orare cum gemitibus:
1 Et susprins ploravi: cum S c
Nova Vulgata «Iustus es, Domine, et omnia opera tua iusta sunt, et omnes viae tuae misericordia et veritas, et tu iudicas saeculum.
2 Iusta: cum S R g Sin - misericordia: cum S r Sin - veritas: cum B S b R Sin - iudicas: cum B S c
Nova Vulgata 3,3Et nunc, Domine, memor esto mei et respice in me; ne vindictam sumas de me pro peccatis meis et pro neglegentiis meis et parentum meorum, quibus peccaverunt ante te,
Nova Vulgata quoniam non oboedivimus praeceptis tuis, et tradidisti nos in direptionem et captivitatem et mortem et in parabolam et fabulam et improperium in omnibus nationibus, in quas nos dispersisti.
4 Et in parabolam: cum B S c
Nova Vulgata 3,5Et nunc multa sunt iudicia tua vera, quae de me exigas pro peccatis meis et parentum meorum, quia non egimus secundum praecepta tua et non ambulavimus sinceriter coram te.
Nova Vulgata Et nunc secundum quod tibi placet fac mecum et praecipe recipi spiritum meum, ut dimittar a facie terrae et fiam terra, quia expedit mihi mori magis quam vivere, quoniam improperia falsa audivi, et tristitia multa est in me. Praecipe, Domine, ut dimittar ab hac necessitate, et dimitte me in locum aeternum et noli avertere a me faciem tuam, Domine, quia expedit mihi mori magis quam videre tantam necessitatem in vita mea, et ne improperia audiam».

6 A facie terrae: cum S c - audivi: cum B S m c - tristitia multa est: cum S B c - dimitte me: cum S; cfr. c - Domine (2): cum S c
Nova Vulgata
Eadem die contigit Sarae filiae Raguel, qui erat Ecbatanis Mediae, ut et ipsa audiret improperia ab una ex ancillis patris sui,
7 Ecbatanis: S B; cfr. c - improperia: cum S B c b
Nova Vulgata quoniam tradita erat viris septem, et Asmodeus daemonium nequissimum occidebat eos, antequam cum illa fierent, sicut est solitum mulieribus. Et dixit illi ancilla: «Tu es, quae suffocas viros tuos! Ecce, iam tradita es viris septem, et nemine eorum fruita es.
8 Antequam: cum S B c - cum illa fierent: cum S B c (2 m.)
Nova Vulgata Quid nos flagellas causa virorum tuorum, quia mortui sunt? Vade cum illis, nec ex te videamus filium aut filiam in perpetuum».
9 Nec: cum x
Nova Vulgata In illa die contristata est animo puella et lacrimata est et ascendens in superiorem locum patris sui voluit laqueo se suspendere. Et cogitavit iterum et dixit: «Ne forte improperent patri meo et dicant: “Unicam habuisti filiam carissimam, et haec laqueo se suspendit ex malis”; et deducam senectam patris mei cum tristitia ad inferos. Utilius mihi est non me laqueo suspendere, sed deprecari Dominum, ut moriar et iam improperia non audiam in vita mea».
10 Die: cum B S c - animo: cum S x g - laqueo se suspendit: cum S c (2 m.)
Nova Vulgata Eodem tempore, porrectis manibus ad fenestram, deprecata est et dixit: «Benedictus es, Domine, Deus misericors, et benedictum est nomen tuum sanctum et honorabile in saecula. Benedicant tibi omnia opera tua in aeternum.
11 Misericors: cum S c - honorabile: cum B m R b g r c
Nova Vulgata 3,12Et nunc, Domine, ad te faciem meam et oculos meos direxi.
Nova Vulgata 3,13Iube me dimitti desuper terram, et ne audiam iam improperia.
Nova Vulgata 3,14Tu scis, Domine, quoniam munda sum ab omni immunditia viri
Nova Vulgata et non coinquinavi nomen meum neque nomen patris mei in terra captivitatis meae. Unica sum patri meo, et non habet alium filium, qui possideat hereditatem illius, neque frater est illi proximus neque propinquus illi, ut custodiam me illi uxorem. Iam perierunt mihi septem, et ut quid mihi adhuc vivere? Et si non tibi videtur, Domine, occidere me, impera, ut respiciatur in me et misereatur mei, et ne iam improperium audiam».
15 Nomen: cum S B m c - ut quid: cum S c m - occidere: cum S B c - impera: cum B c
Nova Vulgata
In ipso tempore exaudita est oratio amborum in conspectu claritatis Dei,
16 Oratio: B S c
Nova Vulgata et missus est Raphael angelus sanare duos, Thobin desquamare ab albuginibus oculorum eius, ut videret oculis lumen Dei, et Saram filiam Raguel dare Thobiae filio Thobis uxorem, et colligare Asmodeum daemonium nequissimum, quoniam Thobiae contigit possidere eam prae omnibus, qui volebant accipere eam. In illo tempore reversus est Thobi de atrio in domum suam; et Sara filia Raguel descendit et ipsa de loco superiori.
17 Thobin: cum S c b - desquamare: cum B c - contigit possidere eam: cum S c - prae: cum x - volevant accipere eam: cum S c - prae: cum x - volebant accipere eam: cum S c