Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Titum epistula Sancti Pauli apostoli - 3

Ad Titum epistula Sancti Pauli apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 3 Admone illos principibus, potestatibus subditos esse, dicto oboedire, ad omne opus bonum paratos esse, 
1 principibus et potestatibus
Nova Vulgata 3,2neminem blasphemare, non litigiosos esse, modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines.
Nova Vulgata
Eramus enim et nos aliquando insipientes, inoboedientes, errantes, servientes concupiscentiis et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem. 
3 insipientes increduli errantes servientes desideriis 
Nova Vulgata 3,4Cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei, 
Nova Vulgata 3,5non ex operibus iustitiae, quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti, 
Nova Vulgata quem effudit super nos abunde per Iesum Christum salvatorem nostrum, 
6 in nos abunde 
Nova Vulgata 3,7ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitae aeternae.
Nova Vulgata
Fidelis sermo, et volo te de his confirmare, ut curent bonis operibus praeesse, qui crediderunt Deo. Haec sunt bona et utilia hominibus; 
8 qui credunt Deo 
Nova Vulgata stultas autem quaestiones et genealogias et contentiones et pugnas circa legem devita, sunt enim inutiles et vanae. 
9 et pugnas legis devita 
Nova Vulgata 3,10Haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita,
Nova Vulgata 3,11sciens quia subversus est, qui eiusmodi est, et delinquit, proprio iudicio condemnatus.
Nova Vulgata
3,12Cum misero ad te Artemam aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim; ibi enim statui hiemare. 
Nova Vulgata Zenam legis peritum et Apollo sollicite instrue, ut nihil illis desit. 
13 sollicite praemitte
Nova Vulgata 3,14Discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios, ut non sint infructuosi.
Nova Vulgata
Salutant te, qui mecum sunt, omnes. Saluta, qui nos amant in fide.
Gratia cum omnibus vobis.
15 Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen