Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ecclesiasticus - 17

Ecclesiasticus

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 17 Deus creavit de terra hominem

et secundum imaginem suam fecit illum;

La: 20c. 24. 26ab. 27b
Nova Vulgata
17,2et iterum convertit illum in ipsam

et secundum se vestivit illum virtute.

Nova Vulgata
17,3Numerum dierum et tempus dedit illi

et dedit illi potestatem eorum, quae sunt super terram.

Nova Vulgata
17,4Posuit timorem illius super omnem carnem,

ut dominaretur bestiarum et volatilium.

Nova Vulgata
17,5Creavit illis consilium et linguam et oculos et aures

et cor dedit illis excogitandi

et disciplina intellectus replevit illos.

Nova Vulgata
17,6Creavit illis scientiam spiritus,

sensu implevit cor illorum

et mala et bona ostendit illis.

Nova Vulgata
17,7Posuit timorem suum super corda illorum

ostendens illis magnalia operum suorum
Nova Vulgata
17,8et dedit illis gloriari in mirabilibus illius,

ut nomen sanctificationis collaudent

et magnalia enarrent operum eius.

Nova Vulgata
17,9Addidit illis disciplinam

et legem vitae hereditavit illos.
Nova Vulgata
17,10Testamentum aeternum constituit cum illis

et iustitiam et iudicia sua ostendit illis.

Nova Vulgata
17,11Et magnalia honoris eius vidit oculus illorum,

et honorem vocis eius audierunt aures illorum,

et dixit illis: «Attendite ab omni iniquo».
Nova Vulgata
17,12Et mandavit illis unicuique de proximo suo.
Nova Vulgata
17,13Viae illorum coram ipso sunt semper:

non sunt absconsae ab oculis ipsius.

Nova Vulgata
17,14In unamquamque gentem praeposuit rectorem,
Nova Vulgata
17,15et pars Dei Israel factus est.
Nova Vulgata
17,16Et omnia opera illorum velut sol in conspectu eius;

et oculi eius sine intermissione inspicientes in viis eorum.

Nova Vulgata
17,17Non sunt absconsae iniquitates illorum

et omnia peccata eorum in conspectu Dei.

Nova Vulgata
17,18Eleemosyna viri quasi signaculum cum ipso,

et gratiam hominis quasi pupillam conservabit.

Nova Vulgata
17,19Et postea resurget et retribuet illis

et retributionem unicuique in caput ipsorum convertet.

Nova Vulgata
17,2020 Paenitentibus autem dedit viam reditus

et confirmavit deficientes sustinere

et destinavit illis sortem veritatis.

Nova Vulgata
17,21Convertere ad Dominum et relinque peccata tua;
Nova Vulgata
17,22precare ante faciem Domini et minue offendicula.
Nova Vulgata
17,23Revertere ad Altissimum et avertere ab iniustitia tua

et nimis odito exsecrationem.

Nova Vulgata
17,24Et cognosce iustitias et iudicia Dei

et sta in sorte propositionis et orationis altissimi Dei.

Nova Vulgata
17,25Altissimum quis laudabit in inferis

pro vivis et dantibus confessionem Deo?

Nova Vulgata
17,26Non demoreris in errore impiorum;

ante mortem confitere:

a mortuo, quasi nihil sit, perit confessio.

Nova Vulgata
17,27Confiteberis vivens, vivus et sanus confiteberis

et laudabis Deum et gloriaberis in miserationibus illius.

Nova Vulgata
17,28Quam magna misericordia Domini,

et propitiatio illius convertentibus ad se!

Nova Vulgata
17,29Nec enim omnia possunt esse in hominibus,

quoniam non est immortalis filius hominis.

Nova Vulgata
17,30Quid lucidius sole? Et hic deficiet.

Aut quid nequius quam quod excogitavit caro et sanguis?

Et hoc arguetur.

Nova Vulgata
17,31Virtutem altitudinis caeli ipse conspicit,

et omnes homines terra et cinis.