Nova Vulgata22,1Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis, qui iudicas. In quo enim iudicas alterum, teipsum condemnas; eadem enim agis, qui iudicas.
Nova Vulgata2,2Scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos, qui talia agunt.
Nova Vulgata2,3Existimas autem hoc, o homo, qui iudicas eos, qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies iudicium Dei?
Nova VulgataAn divitias benignitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis, ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit?
4An divitias bonitatis eius
Nova Vulgata2,5Secundum duritiam autem tuam et impaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei,
Nova Vulgata2,6qui reddet unicuique secundum opera eius:
Nova Vulgatahis quidem, qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerunt, vitam aeternam;
7et incorruptionem quaerentibus
Nova Vulgatahis autem, qui ex contentione et non oboediunt veritati, oboediunt autem iniquitati, ira et indignatio.
8et qui non adquiescunt veritati, credunt autem iniquitati
Nova Vulgata2,9Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Iudaei primum et Graeci;
Nova Vulgata2,10gloria autem et honor et pax omni operanti bonum, Iudaeo primum et Graeco.
Nova Vulgata2,11Non est enim personarum acceptio apud Deum!
Nova Vulgata 2,12Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege et peribunt; et quicumque in lege peccaverunt, per legem iudicabuntur.
Nova Vulgata2,13Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur.
Nova Vulgata2,14Cum enim gentes, quae legem non habent, naturaliter, quae legis sunt, faciunt, eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex;
Nova Vulgataqui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium simul reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus aut etiam defendentibus,
15testimonium reddente | cogitationum accusantium aut etiam defendentium
Nova Vulgatain die cum iudicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per Christum Iesum.
16per Iesum Christum
Nova Vulgata 2,17Si autem tu Iudaeus cognominaris et requiescis in lege et gloriaris in Deo,
Nova Vulgataet nosti Voluntatem et discernis potiora instructus per legem,
18et nostri voluntatem et probas facis
Nova Vulgataet confidis teipsum ducem esse caecorum, lumen eorum, qui in tenebris sunt,
19confidis te ipsum
Nova Vulgata2,20eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiae et veritatis in lege.
Nova Vulgata2,21Qui ergo alium doces, teipsum non doces? Qui praedicas non furandum, furaris?
Nova VulgataQui dicis non moechandum, moecharis? Qui abominaris idola, templa spolias?
22Qui abominaris idola sacrilegium facis
Nova Vulgata2,23Qui in lege gloriaris, per praevaricationem legis Deum inhonoras?
Nova Vulgata“ Nomen enim Dei propter vos blasphematur inter gentes ”, sicut scriptum est.
24per vos blasphematur
Nova Vulgata 2,25Circumcisio quidem prodest, si legem observes; si autem praevaricator legis sis, circumcisio tua praeputium facta est.
Nova Vulgata2,26Si igitur praeputium iustitias legis custodiat, nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur?
Nova Vulgata2,27Et iudicabit, quod ex natura est praeputium legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es.
Nova VulgataNon enim qui manifesto Iudaeus est, neque quae manifesto in carne circumcisio,
28in manifesto Iudaeus est | in manifesto in carne circumcisio
Nova Vulgatased qui in abscondito Iudaeus est, et circumcisio cordis in spiritu non littera, cuius laus non ex hominibus sed ex Deo est.