Nova Vulgata16Commendo autem vobis Phoebem sororem nostram, quae est ministra ecclesiae, quae est Cenchreis,
1quae est in ministerio ecclesiae
Nova Vulgataut eam suscipiatis in Domino digne sanctis et assistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit, etenim ipsa astitit multis et mihi ipsi.
2etenim ipsa quoque adstitit
Nova Vulgata 16,3Salutate Priscam et Aquilam adiutores meos in Christo Iesu,
Nova Vulgata16,4qui pro anima mea suas cervices supposuerunt, quibus non solus ego gratias ago sed et cunctae ecclesiae gentium,
Nova Vulgataet domesticam eorum ecclesiam. Salutate Epaenetum dilectum mihi, primitias Asiae in Christo.
5qui est primitivus Asiae in Christo
Nova Vulgata16,6Salutate Mariam, quae multum laboravit in vobis.
Nova VulgataSalutate Andronicum et Iuniam cognatos meos et concaptivos meos, qui sunt nobiles in apostolis, qui et ante me fuerunt in Christo.
7cognatos et concaptivos meos
Nova Vulgata16,8Salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino.
Nova Vulgata16,9Salutate Urbanum adiutorem nostrum in Christo et Stachyn dilectum meum.
Nova VulgataSalutate Apellem probatum in Christo. Salutate eos, qui sunt ex Aristobuli.
10Apellen probum
Nova Vulgata16,11Salutate Herodionem cognatum meum. Salutate eos, qui sunt ex Narcissi, qui sunt in Domino.
Nova Vulgata16,12Salutate Tryphaenam et Tryphosam, quae laborant in Domino. Salutate Persidam carissimam, quae multum laboravit in Domino.
Nova Vulgata16,13Salutate Rufum electum in Domino et matrem eius et meam.
Nova Vulgata16,14Salutate Asyncritum, Phlegonta, Hermen, Patrobam, Hermam et, qui cum eis sunt, fratres.
Nova Vulgata16,15Salutate Philologum et Iuliam, Nereum et sororem eius et Olympam et omnes, qui cum eis sunt, sanctos.
Nova Vulgata16,16Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes ecclesiae Christi.
Nova Vulgata 16,17Rogo autem vos, fratres, ut observetis eos, qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis;
Nova Vulgatahuiusmodi enim Domino nostro Christo non serviunt sed suo ventri, et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium.
18huiusmodi enim Christo Domino nostro
Nova Vulgata Vestra enim oboedientia ad omnes pervenit; gaudeo igitur in vobis, sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo.
19Vestra enim oboedientia in omnem locum divulgata est
Nova VulgataDeus autem pacis conteret Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Iesu vobiscum.
20Iesu Christi
Nova Vulgata 16,21Salutat vos Timotheus adiutor meus et Lucius et Iason et Sosipater cognati mei.
Nova Vulgata16,22Saluto vos ego Tertius, qui scripsi epistulam in Domino.
Nova Vulgata16,23Salutat vos Gaius hospes meus et universae ecclesiae. Salutat vos Erastus arcarius civitatis et Quartus frater.
Nova Vulgata
24Ed. Clem. cum aliq. codd.: Gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis. Amen
Nova Vulgata 16,25Ei autem, qui potens est vos confirmare iuxta evangelium meum et praedicationem Iesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti,
Nova Vulgatamanifestati autem nunc, et per scripturas Prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei ad oboeditionem fidei in cunctis gentibus patefacti,
26quod nunc patefactum est per scripturas prophetarum | in cunctis gentibus cognito
Nova Vulgatasoli sapienti Deo per Iesum Christum, cui gloria in saecula. Amen.
27solo sapienti Deo | cui honor in saecula saeculorum. Amen