Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Ioannem - 15

Evangelium Secundum Ioannem

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 15 15,1Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est.
Nova Vulgata Omnem palmitem in me non ferentem fructum tollit eum; et omnem, qui fert fructum, purgat eum, ut fructum plus afferat.
2 tollet eum | purgabit eum
Nova Vulgata 15,3Iam vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis.
Nova Vulgata 15,4Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis.
Nova Vulgata 15,5Ego sum vitis, vos palmites. Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere.
Nova Vulgata Si quis in me non manserit, missus est foras sicut palmes et aruit, et colligunt eos et in ignem mittunt, et ardent.
6 mittetur foras | colligent eos
Nova Vulgata Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis, petite, et fiet vobis.
7 petetis et net
Nova Vulgata In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum multum afferatis et efficiamini mei discipuli.
8 ut fructum plurimum
Nova Vulgata 15,9Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos; manete in dilectione mea.
Nova Vulgata Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectione.
10 sicut et ego
Nova Vulgata 15,11Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur.
Nova Vulgata
15,12Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos;
Nova Vulgata 15,13maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis suis.
Nova Vulgata Vos amici mei estis, si feceritis, quae ego praecipio vobis.
14 si feceritis quae
Nova Vulgata Iam non dico vos servos, quia servus nescit quid facit dominus eius; vos autem dixi amicos, quia omnia, quae audivi a Patre meo, nota feci vobis.
15 quaecumque audivi
Nova Vulgata Non vos me elegistis, sed ego elegi vos et posui vos, ut vos eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat, ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis.
16 ut eatis
Nova Vulgata 15,17Haec mando vobis, ut diligatis invicem.
Nova Vulgata
15,18Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit.
Nova Vulgata Si de mundo essetis, mundus, quod suum est, diligeret; quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.
19 si de mundo fuissetis | quod suum erat
Nova Vulgata Mementote sermonis, quem ego dixi vobis: Non est servus maior domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt.
20 mementote sermonis mei
Nova Vulgata 15,21Sed haec omnia facient vobis propter nomen meum, quia nesciunt eum, qui misit me.
Nova Vulgata 15,22Si non venissem et locutus fuissem eis, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato suo.
Nova Vulgata 15,23Qui me odit et Patrem meum odit.
Nova Vulgata 15,24Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent; nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum.
Nova Vulgata Sed ut impleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: “Odio me habuerunt gratis”.
25 scriptus est quia
Nova Vulgata
15,26Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me;
Nova Vulgata sed et vos testimonium perhibetis, quia ab initio mecum estis.
27 et vos