Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Actus Apostolorum - 8

Actus Apostolorum

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 8 Saulus autem erat consentiens neci eius. Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesiam, quae erat Hierosolymis; et omnes dispersi sunt per regiones Iudaeae et Samariae praeter apostolos.
1 persecutio magna in Ecclesia
Nova Vulgata Sepelierunt autem Stephanum viri timorati et fecerunt planctum magnum super illum.
2 curaverunt autem Stephanum viri timorati
Nova Vulgata 8,3Saulus vero devastabat ecclesiam per domos intrans et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam.
Nova Vulgata
Igitur qui dispersi erant, pertransierunt evangelizantes verbum.
4 pertransiebant evangelizantes verbum
Nova Vulgata
8,5Philippus autem descendens in civitatem Samariae praedicabat illis Christum.
Nova Vulgata 8,6Intendebant autem turbae his, quae a Philippo dicebantur, unanimiter, audientes et videntes signa, quae faciebat:
Nova Vulgata ex multis enim eorum, qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant; multi autem paralytici et claudi curati sunt.
7 multi enim eorum
Nova Vulgata Factum est autem magnum gaudium in illa civitate.
8 factum est ergo magnum gaudium
Nova Vulgata
Vir autem quidam nomine Simon iampridem erat in civitate magias faciens et dementans gentem Samariae, dicens esse se aliquem magnum,
9 qui ante fuerat in civitate magus seducens gentem Samariae
Nova Vulgata cui attendebant omnes a minimo usque ad maximum dicentes: “ Hic est virtus Dei, quae vocatur Magna ”.
10 cui auscultabant omnes
Nova Vulgata Attendebant autem eum propter quod multo tempore magiis dementasset eos.
11 magicis suis dementasset eos
Nova Vulgata 8,12Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei et nomine Iesu Christi, baptizabantur viri ac mulieres.
Nova Vulgata Tunc Simon et ipse credidit et, cum baptizatus esset, adhaerebat Philippo; videns etiam signa et virtutes magnas fieri stupens admirabatur.
13 et virtutes maximas fieri
Nova Vulgata
8,14Cum autem audissent apostoli, qui erant Hierosolymis, quia recepit Samaria verbum Dei, miserunt ad illos Petrum et Ioannem,
Nova Vulgata qui cum descendissent, oraverunt pro ipsis, ut acciperent Spiritum Sanctum;
15 qui cum venissent
Nova Vulgata 8,16nondum enim super quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu.
Nova Vulgata Tunc imposuerunt manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum.
17 tunc inponebant
Nova Vulgata
Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manuum apostolorum daretur Spiritus, obtulit eis pecuniam
18 per inpositionem manus | daretur Spiritus Sanctus
Nova Vulgata 8,19dicens: “ Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum ”.
Nova Vulgata Petrus autem dixit ad eum: “ Argentum tuum tecum sit in perditionem, quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri!
20 Pecunia tua tecum sit in perditionem
Nova Vulgata Non est tibi pars neque sors in verbo isto, cor enim tuum non est rectum coram Deo.
21 neque sors in sermone isto
Nova Vulgata Paenitentiam itaque age ab hac nequitia tua et roga Dominum, si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui;
22 et roga Deum
Nova Vulgata 8,23in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse ”.
Nova Vulgata 8,24Respondens autem Simon dixit: “ Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum, quae dixistis ”.
Nova Vulgata Et illi quidem testificati et locuti verbum Domini, redibant Hierosolymam et multis vicis Samaritanorum evangelizabant.
25 et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant
Nova Vulgata
8,26Angelus autem Domini locutus est ad Philippum dicens: “ Surge et vade contra meridianum ad viam, quae descendit ab Ierusalem in Gazam; haec est deserta ”.
Nova Vulgata Et surgens abiit; et ecce vir Aethiops eunuchus potens Candacis reginae Aethiopum, qui erat super omnem gazam eius, qui venerat adorare in Ierusalem
27 qui erat super omnes gazas eius, venerat adorare in Hierusalem
Nova Vulgata et revertebatur sedens super currum suum et legebat prophetam Isaiam.
28 legensque prophetam Esaiam
Nova Vulgata 8,29Dixit autem Spiritus Philippo: “ Accede et adiunge te ad currum istum ”.
Nova Vulgata 8,30Accurrens autem Philippus audivit illum legentem Isaiam prophetam et dixit: “ Putasne intellegis, quae legis? ”.
Nova Vulgata 8,31Qui ait: “ Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi? ”. Rogavitque Philippum, ut ascenderet et sederet secum.
Nova Vulgata
Locus autem Scripturae, quem legebat, erat hic:
Tamquam ovis ad occisionem ductus est
et sicut agnus coram tondente se sine voce,
sic non aperit os suum.
32 Scripturae quam
Nova Vulgata
In humilitate eius iudicium eius sublatum est.
Generationem illius quis enarrabit?
Quoniam tollitur de terra vita eius
”.
33 in humilitate iudicium eius
Nova Vulgata
8,34Respondens autem eunuchus Philippo dixit: “ Obsecro te, de quo propheta dicit hoc? De se an de alio aliquo? ”.
Nova Vulgata 8,35Aperiens autem Philippus os suum et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Iesum.
Nova Vulgata 8,36Et dum irent per viam, venerunt ad quandam aquam, et ait eunuchus: “ Ecce aqua; quid prohibet me baptizari? ”.
Nova Vulgata  
37 Clem.: Dixit autem Philippus: Si credis ex toto corde, licet. Et respondens ait: Credo Filium Dei esse Iesum Christum
Nova Vulgata 8,38Et iussit stare currum, et descenderunt uterque in aquam Philippus et eunuchus, et baptizavit eum.
Nova Vulgata Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus; ibat autem per viam suam gaudens.
39 ibat enim per viam suam gaudens
Nova Vulgata 8,40Philippus autem inventus est in Azoto et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis, donec veniret Caesaream.