Nova Vulgata1111,1Erat autem quidam languens Lazarus a Bethania, de castello Mariae et Marthae sororis eius.
Nova Vulgata11,2Maria autem erat, quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis, cuius frater Lazarus infirmabatur.
Nova Vulgata11,3Miserunt ergo sorores ad eum dicentes: “ Domine, ecce, quem amas, infirmatur ”.
Nova Vulgata Audiens autem Iesus dixit: “ Infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam ”.
4dixit eis
Nova VulgataDiligebat autem Iesus Martham et sororem eius et Lazarum.
5sororem eius Mariam
Nova VulgataUt ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in loco, in quo erat, duobus diebus;
6mansit in eodem loco
Nova Vulgatadeinde post hoc dicit discipulis: “ Eamus in Iudaeam iterum ”.
7Deinde post haec dicit discipulis suis
Nova Vulgata11,8Dicunt ei discipuli: “ Rabbi, nunc quaerebant te Iudaei lapidare, et iterum vadis illuc? ”.
Nova Vulgata11,9Respondit Iesus: “ Nonne duodecim horae sunt diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem huius mundi videt;
Nova Vulgatasi quis autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo ”.
10si autem ambulaverit nocte
Nova Vulgata11,11Haec ait et post hoc dicit eis: “ Lazarus amicus noster dormit, sed vado, ut a somno exsuscitem eum ”.
Nova VulgataDixerunt ergo ei discipuli: “ Domine, si dormit, salvus erit ”.
12Dixerunt ergo discipuli eius
Nova Vulgata11,13Dixerat autem Iesus de morte eius, illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret.
Nova Vulgata11,14Tunc ergo dixit eis Iesus manifeste: “ Lazarus mortuus est,
Nova Vulgata11,15et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi; sed eamus ad eum ”.
Nova Vulgata11,16Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos: “ Eamus et nos, ut moriamur cum eo! ”.
Nova Vulgata 11,17Venit itaque Iesus et invenit eum quattuor dies iam in monumento habentem.
Nova Vulgata11,18Erat autem Bethania iuxta Hierosolymam quasi stadiis quindecim.
Nova VulgataMulti autem ex Iudaeis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre.
19de fratre suo
Nova Vulgata11,20Martha ergo ut audivit quia Iesus venit, occurrit illi; Maria autem domi sedebat.
Nova VulgataDixit ergo Martha ad Iesum: “ Domine, si fuisses hic, frater meus non esset mortuus!
21non fuisset mortuus
Nova Vulgata11,22Sed et nunc scio quia, quaecumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus ”.
Nova Vulgata11,23Dicit illi Iesus: “ Resurget frater tuus ”.
Nova Vulgata11,24Dicit ei Martha: “ Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die ”.
Nova Vulgata11,25Dixit ei Iesus: “ Ego sum resurrectio et vita. Qui credit in me, etsi mortuus fuerit, vivet;
Nova Vulgata11,26et omnis, qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum. Credis hoc? ”.
Nova Vulgata11,27Ait illi: “ Utique, Domine; ego credidi quia tu es Christus Filius Dei, qui in mundum venisti ”.
Nova Vulgata 11,28Et cum haec dixisset, abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio dicens: “ Magister adest et vocat te ”.
Nova VulgataIlla autem ut audivit, surrexit cito et venit ad eum;
29Illa ut audivit surgit
Nova Vulgata11,30nondum enim venerat Iesus in castellum, sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha.
Nova VulgataIudaei igitur, qui erant cum ea in domo et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit, secuti sunt eam putantes: “ Vadit ad monumentum, ut ploret ibi ”.
31secuti sunt eam dicentes quia
Nova VulgataMaria ergo, cum venisset ubi erat Iesus, videns eum cecidit ad pedes eius dicens ei: “ Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus! ”.
32et dixit ei
Nova Vulgata11,33Iesus ergo, ut vidit eam plorantem et Iudaeos, qui venerant cum ea, plorantes, fremuit spiritu et turbavit seipsum
Nova Vulgata11,34et dixit: “ Ubi posuistis eum? ”. Dicunt ei: “ Domine, veni et vide ”.
Nova VulgataLacrimatus est Iesus.
35Et lacrimatus est
Nova VulgataDicebant ergo Iudaei: “ Ecce quomodo amabat eum! ”.
36Dixerunt ergo Iudaei
Nova Vulgata11,37Quidam autem dixerunt ex ipsis: “ Non poterat hic, qui aperuit oculos caeci, facere, ut et hic non moreretur? ”.
Nova Vulgata 11,38Iesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum; erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei.
Nova Vulgata11,39Ait Iesus: “ Tollite lapidem! ”. Dicit ei Martha, soror eius, qui mortuus fuerat: “ Domine, iam foetet; quatriduanus enim est! ”.
Nova Vulgata11,40Dicit ei Iesus: “ Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei? ”.
Nova Vulgata11,41Tulerunt ergo lapidem. Iesus autem, elevatis sursum oculis, dixit: “ Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me.
Nova Vulgata11,42Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum, qui circumstat dixi, ut credant quia tu me misisti ”.
Nova VulgataEt haec cum dixisset, voce magna clamavit: “ Lazare, veni foras! ”.
43Haec cum dixisset
Nova VulgataProdiit, qui fuerat mortuus, ligatus pedes et manus institis; et facies illius sudario erat ligata. Dicit Iesus eis: “ Solvite eum et sinite eum abire ”.
44Et statim prodiit | sinite abire
Nova Vulgata 11,45Multi ergo ex Iudaeis, qui venerant ad Mariam et viderant, quae fecit, crediderunt in eum;
Nova Vulgata11,46quidam autem ex ipsis abierunt ad pharisaeos et dixerunt eis, quae fecit Iesus.
Nova Vulgata11,47Collegerunt ergo pontifices et pharisaei concilium et dicebant: “ Quid facimus, quia hic homo multa signa facit?
Nova Vulgata11,48Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani et tollent nostrum et locum et gentem! ”.
Nova Vulgata11,49Unus autem ex ipsis, Caiphas, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: “ Vos nescitis quidquam
Nova Vulgatanec cogitatis quia expedit vobis, ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat! ”.
50expedit nobis
Nova Vulgata11,51Hoc autem a semetipso non dixit, sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit quia Iesus moriturus erat pro gente
Nova Vulgata11,52et non tantum pro gente, sed et ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum.
Nova Vulgata11,53Ab illo ergo die cogitaverunt, ut interficerent eum.
Nova Vulgata Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos, sed abiit inde in regionem iuxta desertum, in civitatem, quae dicitur Ephraim, et ibi morabatur cum discipulis.
54sed abiit in regionem | Ephrem
Nova Vulgata 11,55Proximum autem erat Pascha Iudaeorum, et ascenderunt multi Hierosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos.
Nova VulgataQuaerebant ergo Iesum et colloquebantur ad invicem in templo stantes: “ Quid videtur vobis? Numquid veniet ad diem festum? ”.
56quid putatis quia non veniat
Nova Vulgata11,57Dederant autem pontifices et pharisaei mandatum, ut, si quis cognoverit, ubi sit, indicet, ut apprehendant eum.