Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Epistula I Ioannis - 2

Epistula I Ioannis

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 2 Filioli mei, haec scribo vobis, ut non peccetis. Sed si quis peccaverit, advocatum habemus ad Patrem, Iesum Christum iustum;
1 Sed et si | apud Patrem
Nova Vulgata 2,2et ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris autem tantum sed etiam pro totius mundi.
Nova Vulgata
Et in hoc cognoscimus quoniam novimus eum: si mandata eius servemus.
3 scimus quoniam cognovimus eum | observemus
Nova Vulgata Qui dicit: “ Novi eum ”, et mandata eius non servat, mendax est, et in isto veritas non est;
4 se nosse eum | non custodit | mendax est, in hoc
Nova Vulgata qui autem servat verbum eius, vere in hoc caritas Dei consummata est. In hoc cognoscimus quoniam in ipso sumus.
5 caritas Dei perfecta est | In hoc scimus
Nova Vulgata 2,6Qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare.
Nova Vulgata
2,7Carissimi, non mandatum novum scribo vobis sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio: mandatum vetus est verbum, quod audistis.
Nova Vulgata Verumtamen mandatum novum scribo vobis, quod est verum in ipso et in vobis, quoniam tenebrae transeunt, et lumen verum iam lucet.
8 Iterum mandatum novum | quod est verum et in ipso et in vobis
Nova Vulgata 2,9Qui dicit se in luce esse et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc.
Nova Vulgata Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum ei non est;
10 et scandalum in eo
Nova Vulgata qui autem odit fratrem suum, in tenebris est et in tenebris ambulat et nescit quo vadat, quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos eius.
11 et nescit quo eat
Nova Vulgata
Scribo vobis, filioli: Remissa sunt vobis peccata propter nomen eius.
12 filioli: quoniam remittuntur vobis
Nova Vulgata Scribo vobis, patres: Nostis eum, qui ab initio est. Scribo vobis, adulescentes: Vicistis Malignum.
13 patres: quoniam cognovistis | adulescentes: quoniam
Nova Vulgata Scripsi vobis, parvuli: Nostis Patrem. Scripsi vobis, patres: Nostis eum, qui ab initio est. Scripsi vobis, adulescentes: Fortes estis, et verbum Dei in vobis manet, et vicistis Malignum.
14 Scripsi vobis, infantes: quoniam cognovistis Patrem | patres: quia cogno­vistis eum qui ab initio | adulescentes: quia
Nova Vulgata
2,15Nolite diligere mundum neque ea, quae in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo;
Nova Vulgata quoniam omne, quod est in mundo, concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum et iactantia divitiarum, non est ex Patre, sed ex mundo est.
16 oculorum est et superbia vitae quae non est ex Patre
Nova Vulgata 2,17Et mundus transit et concupiscentia eius; qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum.
Nova Vulgata
Filioli, novissima hora est; et sicut audistis quia antichristus venit, ita nunc antichristi multi adsunt, unde cognoscimus quoniam novissima hora est.
18 nunc antichristi multi facti sunt, unde scimus
Nova Vulgata Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis, nam si fuissent ex nobis, permansissent nobiscum; sed ut manifestaretur quoniam illi omnes non sunt ex nobis.
19 permansissent utique nobiscum | sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis
Nova Vulgata Sed vos unctionem habetis a Sancto et scitis omnes.
20 a Sancto et nostis omnia
Nova Vulgata Non scripsi vobis quasi nescientibus veritatem sed quasi scientibus eam, et quoniam omne mendacium ex veritate non est.
21 quasi ignorantibus veritatem
Nova Vulgata Quis est mendax, nisi is qui negat quoniam Iesus est Christus? Hic est antichristus, qui negat Patrem et Filium.
22 quoniam Iesus non est Christus
Nova Vulgata 2,23Omnis, qui negat Filium, nec Patrem habet; qui confitetur Filium, et Patrem habet.
Nova Vulgata
Vos, quod audistis ab initio, in vobis permaneat; si in vobis permanserit, quod ab initio audistis, et vos in Filio et in Patre manebitis.
24 in Filio et Patre
Nova Vulgata 2,25Vos, quod audistis ab initio, in vobis permaneat; si in vobis permanserit, quod ab initio audistis, et vos in Filio et in Patre manebitis.
Nova Vulgata
2,26Haec scripsi vobis de eis, qui seducunt vos.
Nova Vulgata Et vos unctionem, quam accepistis ab eo, manet in vobis, et non necesse habetis, ut aliquis doceat vos; sed sicut unctio ipsius docet vos de omnibus, et verum est et non est mendacium, et, sicut docuit vos, manetis in eo.
27 sed sicut unctio eius | manete in eo
Nova Vulgata 2,28Et nunc, filioli, manete in eo, ut, cum apparuerit, habeamus fiduciam et non confundamur ab eo in adventu eius.
Nova Vulgata 2,29Si scitis quoniam iustus est, scitote quoniam et omnis, qui facit iustitiam, ex ipso natus est.