Nova Vulgata99,1Veritatem dico in Christo, non mentior, testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto,
Nova Vulgata9,2quoniam tristitia est mihi magna et continuus dolor cordi meo.
Nova VulgataOptarem enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis, cognatis meis secundum carnem,
3Optabam enim | qui sunt cognati mei
Nova Vulgataqui sunt Israelitae, quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et cultus et promissiones,
4et legislatio et obsequium et promissa
Nova Vulgataquorum sunt patres, et ex quibus Christus secundum carnem: qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.
5quorum patres
Nova Vulgata 9,6Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes, qui ex Israel, hi sunt Israel;
Nova Vulgata9,7neque quia semen sunt Abrahae, omnes filii, sed: “ In Isaac vocabitur tibi semen ”.
Nova VulgataId est, non qui filii carnis, hi filii Dei, sed qui filii sunt promissionis, aestimantur semen;
8aestimantur in semine
Nova Vulgata9,9promissionis enim verbum hoc est: “ Secundum hoc tempus veniam, et erit Sarae filius ”.
Nova Vulgata9,10Non solum autem, sed et Rebecca ex uno concubitum habens, Isaac patre nostro;
Nova Vulgata9,11cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum, ut secundum electionem propositum Dei maneret,
Nova Vulgatanon ex operibus sed ex vocante dictum est ei: “ Maior serviet minori ”;
12dictum est ei quia
Nova Vulgata9,13sicut scriptum est: “ Iacob dilexi, Esau autem odio habui ”.
Nova Vulgata Quid ergo dicemus? Numquid iniustitia apud Deum? Absit!
14numquid iniquitas apud Deum
Nova Vulgata9,15Moysi enim dicit: “Miserebor, cuius misereor, et misericordiam praestabo, cui misericordiam praesto”.
Nova Vulgata 9,16Igitur non volentis neque currentis sed miserentis Dei.
Nova VulgataDicit enim Scriptura pharaoni: “ In hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra ”.
17pharaoni quia
Nova Vulgata9,18Ergo, cuius vult, miseretur et, quem vult, indurat.
Nova Vulgata Dices itaque mihi: “ Quid ergo adhuc queritur? Voluntati enim eius quis restitit? ”.
19Dicis itaque mihi: Quid adhuc quaeritur | quis resistit?
Nova VulgataO homo, sed tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicet figmentum ei, qui se finxit: “ Quid me fecisti sic? ”.
20O homo tu quis es | numquid dicit
Nova VulgataAn non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in ignominiam?
21aliud vero in contumeliam
Nova Vulgata9,22Quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum
Nova Vulgataet ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam,
23ut ostenderet
Nova Vulgata9,24quos et vocavit nos non solum ex Iudaeis sed etiam ex gentibus?
Nova VulgataSicut et in Osee dicit: “ Vocabo Non plebem meam Plebem meam et Non dilectam Dilectam.
25Sicut in Osee | et non misericordiam consecutam misericordiam consecutam
Nova Vulgata9,26Et erit: in loco, ubi dictum est eis: “Non plebs mea vos”, ibi vocabuntur Filii Dei vivi ”.
Nova Vulgata 9,27Isaias autem clamat pro Israel: “ Si fuerit numerus filiorum Israel tamquam arena maris, reliquiae salvae fient.
Nova VulgataVerbum enim consummans et brevians faciet Dominus super terram ”.
28et brevians in aequitate quia verbum breviatum faciet Dominus super terram
Nova Vulgata 9,29Et sicut praedixit Isaias: “ Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus ”.
Nova Vulgata 9,30Quid ergo dicemus? Quod gentes, quae non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam, iustitiam autem, quae ex fide est;
Nova VulgataIsrael vero sectans legem iustitiae in legem non pervenit.
31in legem iustitiae non pervenit
Nova Vulgata9,32Quare? Quia non ex fide sed quasi ex operibus; offenderunt in lapidem offensionis,
Nova Vulgatasicut scriptum est: “ Ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali; et, qui credit in eo, non confundetur ”.