Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Hebraeos Epistula Sancti Pauli Apostoli - 8

Ad Hebraeos Epistula Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 8 Caput autem super ea, quae dicuntur: talem habemus pontificem, qui consedit in dextera throni Maiestatis in caelis,
1 Capitulum autem | sedis magnitudinis
Nova Vulgata sanctorum minister et tabernaculi veri, quod fixit Dominus, non homo.
2 Dominus et non homo
Nova Vulgata
Omnis enim pontifex ad offerenda munera et hostias constituitur; unde necesse erat et hunc habere aliquid, quod offerret.
3 necesse est | aliquid quod offerat
Nova Vulgata Si ergo esset super terram, nec esset sacerdos, cum sint qui offerant secundum legem munera;
4 cum essent qui offerrent
Nova Vulgata qui figurae et umbrae deserviunt caelestium, sicut responsum est Moysi, cum consummaturus esset tabernaculum: “ Vide enim, inquit, omnia facies secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte ”.
5 qui exemplari et umbrae | cum consummaret | vide inquit omnia facito
Nova Vulgata Nunc autem differentius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est.
6 melius sortitus est | sanctum est
Nova Vulgata Nam si illud prius culpa vacasset, non secundi locus inquireretur;
7 non utique secundi
Nova Vulgata 8,8vituperans enim eos dicit: “Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo super domum Israel et super domum Iudae testamentum novum;
Nova Vulgata 8,9non secundum testamentum, quod feci patribus eorum in die qua apprehendi manum illorum, ut educerem illos de terra Aegypti; quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo, et ego neglexi eos, dicit Dominus.
Nova Vulgata Quia hoc est testamentum, quod testabor domui Israel post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas; et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum.
10 quia hoc testamentum quod disponam domui Israel
Nova Vulgata Et non docebit unusquisque civem suum, et unusquisque fratrem suum dicens: “Cognosce Dominum”; quoniam omnes scient me, a minore usque ad maiorem eorum,
11 unusquisque proximum suum
Nova Vulgata 8,12quia propitius ero iniquitatibus eorum et peccatorum illorum iam non memorabor ”.
Nova Vulgata
8,13Dicendo “ novum ” veteravit prius; quod autem antiquatur et senescit, prope interitum est.