Nova Vulgata4Timeamus ergo, ne forte, relicta pollicitatione introeundi in requiem eius, existimetur aliquis ex vobis deesse;
1aliqui ex vobis
Nova Vulgataetenim et nobis evangelizatum est quemadmodum et illis, sed non profuit illis sermo auditus, non commixtis fide cum iis, qui audierant.
2et nobis nuntiatum est | non admixtis fidei ex his quae audierunt
Nova VulgataIngredimur enim in requiem, qui credidimus, quemadmodum dixit: “ Sicut iuravi in ira mea: Non introibunt in requiem meam ”, et quidem operibus ab institutione mundi factis.
3Ingrediemur | Si introibunt
Nova Vulgata4,4Dixit enim quodam loco de die septima sic: “Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis ”;
Nova Vulgataet in isto rursum: “ Non introibunt in requiem meam ”.
5Si introibunt
Nova VulgataQuoniam ergo superest quosdam introire in illam, et hi, quibus prioribus evangelizatum est, non introierunt propter inoboedientiam,
6quibus prioribus adnuntiatum est | propter incredulitatem
Nova Vulgata4,7iterum terminat diem quendam, “ Hodie ”, in David dicendo post tantum temporis, sicut supra dictum est: “ Hodie, si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra ”.
Nova Vulgata Nam si eis Iesus requiem praestitisset, non de alio loqueretur posthac die.
8numquam de alio
Nova Vulgata4,9Itaque relinquitur sabbatismus populo Dei;
Nova Vulgata4,10qui enim ingressus est in requiem eius, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus.
Nova Vulgata Festinemus ergo ingredi in illam requiem, ut ne in idipsum quis incidat inoboedientiae exemplum.
11incidat incredulitatis exemplum
Nova Vulgata4,12Vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque et medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis;
Nova Vulgataet non est creatura invisibilis in conspectu eius, omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius, ad quem nobis sermo.
13et non est ulla creatura
Nova VulgataHabentes ergo pontificem magnum, qui penetravit caelos, Iesum Filium Dei, teneamus confessionem.
14qui penetraverit caelos
Nova VulgataNon enim habemus pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris, tentatum autem per omnia secundum similitudinem absque peccato;
15pro similitudine
Nova Vulgataadeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae, ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilium opportunum.