Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Corinthios Epistula I Sancti Pauli Apostoli - 9

Ad Corinthios Epistula I Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 9 9,1Non sum liber? Non sum apostolus? Nonne Iesum Dominum nostrum vidi? Non opus meum vos estis in Domino?
Nova Vulgata 9,2Si aliis non sum apostolus, sed tamen vobis sum; nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino.
Nova Vulgata 9,3Mea defensio apud eos, qui me interrogant, haec est.
Nova Vulgata 9,4Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi?
Nova Vulgata 9,5Numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi sicut et ceteri apostoli et fratres Domini et Cephas?
Nova Vulgata Aut solus ego et Barnabas non habemus potestatem non operandi?
6 potestatem hoc operandi
Nova Vulgata
Quis militat suis stipendiis umquam? Quis plantat vineam et fructum eius non edit? Aut quis pascit gregem et de lacte gregis non manducat?
7 Quis pascit gregem
Nova Vulgata 9,8Numquid secundum hominem haec dico? An et lex haec non dicit?
Nova Vulgata 9,9Scriptum est enim in Lege Moysis: “ Non alligabis os bovi trituranti ”. Numquid de bobus cura est Deo?
Nova Vulgata 9,10An propter nos utique dicit? Nam propter nos scripta sunt, quoniam debet in spe, qui arat, arare et, qui triturat, in spe fructus percipiendi.
Nova Vulgata 9,11Si nos vobis spiritalia seminavimus, magnum est, si nos carnalia vestra metamus?
Nova Vulgata 9,12Si alii potestatis vestrae participes sunt, non potius nos? Sed non usi sumus hac potestate, sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus evangelio Christi.
Nova Vulgata Nescitis quoniam, qui sacra operantur, quae de sacrario sunt edunt; qui altari deserviunt, cum altari participantur?
13 qui in sacrario operantur | qui altario deserviunt
Nova Vulgata 9,14Ita et Dominus ordinavit his, qui evangelium annuntiant, de evangelio vivere.
Nova Vulgata
9,15Ego autem nullo horum usus sum. Non scripsi autem haec, ut ita fiant in me; bonum est enim mihi magis mori quam ut gloriam meam quis evacuet.
Nova Vulgata 9,16Nam si evangelizavero, non est mihi gloria; necessitas enim mihi incumbit. Vae enim mihi est, si non evangelizavero!
Nova Vulgata 9,17Si enim volens hoc ago, mercedem habeo; si autem invitus, dispensatio mihi credita est.
Nova Vulgata 9,18Quae est ergo merces mea? Ut evangelium praedicans sine sumptu ponam evangelium, ut non abutar potestate mea in evangelio.
Nova Vulgata
9,19Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucri facerem. 
Nova Vulgata 9,20Et factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus, ut Iudaeos lucrarer; his, qui sub lege sunt, quasi sub lege essem, cum ipse non essem sub lege, ut eos, qui sub lege erant, lucri facerem;
Nova Vulgata 9,21his, qui sine lege erant, tamquam sine lege essem, cum sine lege Dei non essem, sed in lege essem Christi, ut lucri facerem eos, qui sine lege erant;
Nova Vulgata factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucri facerem; omnibus omnia factus sum, ut aliquos utique facerem salvos.
22 ut omnes facerem salvos
Nova Vulgata Omnia autem facio propter evangelium, ut comparticeps eius efficiar.
23 ut particeps eius efficiar
Nova Vulgata
9,24Nescitis quod hi, qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Sic currite, ut comprehendatis.
Nova Vulgata 9,25Omnis autem, qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem, ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam.
Nova Vulgata 9,26Ego igitur sic curro non quasi in incertum, sic pugno non quasi aerem verberans;
Nova Vulgata 9,27sed castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte, cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar.