Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Sapientiae - 6

Sapientiae

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 6
6,1Audite ergo, reges, et intellegite;
discite, iudices finium terrae.
Nova Vulgata
6,2Praebete aures, vos, qui continetis multitudines
et placetis vobis in turbis nationum.
Nova Vulgata
6,3Quoniam data est a Domino potestas vobis
et dominatio ab Altissimo,
qui interrogabit opera vestra
et cogitationes scrutabitur,
Nova Vulgata
6,4quoniam, cum essetis ministri regni illius,
non recte iudicastis
nec custodistis legem
neque secundum voluntatem Dei ambulastis.
Nova Vulgata
6,5Horrende et cito instabit vobis,
quoniam iudicium durissimum his, qui praesunt, fiet;
Nova Vulgata
6,6exiguo enim conceditur misericordia,
potentes autem potenter tormento interrogabuntur.
Nova Vulgata
6,7Non enim subtrahet personam cuiusquam Deus
nec verebitur magnitudinem cuiusquam,
quoniam pusillum et magnum ipse fecit,
et aequaliter cura est illi de omnibus;
Nova Vulgata
6,8potentibus autem durum instat scrutinium.
Nova Vulgata
6,9Ad vos ergo, reges, sunt hi sermones mei,
ut discatis sapientiam et non excidatis.
Nova Vulgata
6,10Qui enim custodierint iusta iuste, iustificabuntur;
et, qui didicerint ista, invenient defensionem.
Nova Vulgata
6,11Concupiscite ergo sermones meos,
diligite illos et habebitis disciplinam.
Nova Vulgata
6,12Clara est et, quae numquam marcescit, sapientia;
et facile videtur ab his, qui diligunt eam,
et invenitur ab his, qui quaerunt illam.
Nova Vulgata
6,13Praeoccupat, qui eam concupiscunt,
ut prior se ostendat illis.
Nova Vulgata
6,14Qui de luce vigilaverit ad illam, non laborabit,
assidentem enim illam foribus suis inveniet.
Nova Vulgata
6,15Cogitare ergo de illa sensus est consummatio;
et, qui vigilaverit propter illam, cito securus erit.
Nova Vulgata
6,16Quoniam dignos se ipsa circuit quaerens
et in viis ostendit se illis hilariter
et in omni providentia occurrit illis.
Nova Vulgata
6,17Initium enim illius verissima est disciplinae concupiscentia,
cura vero disciplinae dilectio est,
Nova Vulgata
6,18et dilectio custodia legum illius est,
custoditio autem legum confirmatio incorruptionis est,
Nova Vulgata
6,19incorruptio autem facit esse proximum Deo;
Nova Vulgata
6,20concupiscentia itaque sapientiae deducit ad regnum.
Nova Vulgata
6,21Si ergo delectamini sedibus et sceptris, o reges populi,
colite sapientiam, ut in perpetuum regnetis.
Nova Vulgata
6,22Quid est autem sapientia et quemadmodum facta sit, referam
et non abscondam a vobis sacramenta Dei,
sed ab initio nativitatis investigabo
et ponam in lucem scientiam illius
et non praeteribo veritatem.
Nova Vulgata
6,23Neque cum invidia tabescente iter habebo,
quoniam ista non erit particeps sapientiae.
Nova Vulgata
6,24Multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum,
et rex sapiens stabilimentum populi est.
Nova Vulgata
6,25Ergo accipite disciplinam per sermones meos,
et proderit vobis.