Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Philippenses Epistula Sancti Pauli Apostoli - 4

Ad Philippenses Epistula Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 4 Itaque, fratres mei carissimi et desideratissimi, gaudium et corona mea, sic state in Domino, carissimi!
1 et desiderantissimi, gaudium meum
Nova Vulgata
4,2Evodiam rogo et Syntychen deprecor idipsum sapere in Domino.
Nova Vulgata Etiam rogo et te, germane compar, adiuva illas, quae mecum concertaverunt in evangelio cum Clemente et ceteris adiutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitae.
3 quae mecum laboraverunt in evangelio
Nova Vulgata
4,4Gaudete in Domino semper. Iterum dico: Gaudete!
Nova Vulgata 4,5Modestia vestra nota sit omnibus hominibus. Dominus prope.
Nova Vulgata Nihil solliciti sitis, sed in omnibus oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum.
6 sed in omni oratione
Nova Vulgata Et pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiet corda vestra et intellegentias vestras in Christo Iesu.
7 custodiat
Nova Vulgata
De cetero, fratres, quaecumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque iusta, quaecumque casta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae, si qua virtus et si qua laus, haec cogitate;
8 quaecumque iusta,  quaecumque sancta,  quaecumque amabilia  |  si qua virtus, si qua laus
Nova Vulgata 4,9quae et didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me, haec agite; et Deus pacis erit vobiscum.
Nova Vulgata
Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis, opportunitate autem carebatis.
10 sicut et sentiebatis, occupati autem eratis
Nova Vulgata 4,11Non quasi propter penuriam dico, ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse.
Nova Vulgata 4,12Scio et humiliari, scio et abundare; ubique et in omnibus institutus sum et satiari et esurire et abundare et penuriam pati.
Nova Vulgata 4,13Omnia possum in eo, qui me confortat.
Nova Vulgata
4,14Verumtamen bene fecistis communicantes tribulationi meae.
Nova Vulgata 4,15Scitis autem et vos, Philippenses, quod in principio evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti nisi vos soli;
Nova Vulgata 4,16quia et Thessalonicam et semel et bis in usum mihi misistis.
Nova Vulgata Non quia quaero datum, sed requiro fructum, qui abundet in rationem vestram.
17 fructum abundantem
Nova Vulgata Accepi autem omnia et abundo; repletus sum acceptis ab Epaphrodito, quae misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo.
18 Habeo autem omnia
Nova Vulgata Deus autem meus implebit omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Iesu.
19 impleat omne desiderium
Nova Vulgata 4,20Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum. Amen.
Nova Vulgata
4,21Salutate omnem sanctum in Christo Iesu. Salutant vos, qui mecum sunt, fratres.
Nova Vulgata 4,22Salutant vos omnes sancti, maxime autem, qui de Caesaris domo sunt.
Nova Vulgata
4,23Gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro. Amen.