Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Hebraeos Epistula Sancti Pauli Apostoli - 1

Ad Hebraeos Epistula Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 1 Multifariam et multis modis olim Deus locutus patribus in prophetis,
1 loquens patribus
Nova Vulgata in novissimis his diebus locutus est nobis in Filio, quem constituit heredem universorum, per quem fecit et saecula;
2 novissime diebus istis
Nova Vulgata qui, cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius et portet omnia verbo virtutis suae, purgatione peccatorum facta, consedit ad dexteram maiestatis in excelsis,
3 portansque | purgationem peccatorum faciens | sedit
Nova Vulgata 1,4tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen hereditavit.
Nova Vulgata
1,5Cui enim dixit aliquando angelorum:
Filius meus es tu;
ego hodie genui te ”
et rursum: “ Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium ”?
Nova Vulgata
Cum autem iterum introducit primogenitum in orbem terrae, dicit:
Et adorent eum omnes angeli Dei ”.
6 Et cum
Nova Vulgata
1,7Et ad angelos quidem dicit:
Qui facit angelos suos spiritus
et ministros suos flammam ignis
”;
Nova Vulgata
1,8ad Filium autem:
Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi,
et virga aequitatis virga regni tui.
Nova Vulgata
1,9Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem,
propterea unxit te Deus, Deus tuus,
oleo exsultationis prae participibus tuis ”
Nova Vulgata
1,10et:
“ Tu in principio, Domine, terram fundasti;
et opera manuum tuarum sunt caeli.
Nova Vulgata
Ipsi peribunt, tu autem permanes;
et omnes ut vestimentum veterascent,
11 Tu autem permane bis
Nova Vulgata
et velut amictum involves eos,
sicut vestimentum et mutabuntur.
Tu autem idem es, et anni tui non deficient ”.
12 involves eos et mutabuntur
Nova Vulgata
Ad quem autem angelorum dixit aliquando:
“ Sede a dextris meis,
donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum
”?
13 quoadusque ponam
Nova Vulgata
Nonne omnes sunt administratorii spiritus, qui in ministerium mittuntur propter eos, qui hereditatem capient salutis?
14 administratorii spiritus in ministerium missi