Nova Vulgata1313,1Et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis: “ Magister, aspice quales lapides et quales structurae ”.
Nova VulgataEt Iesus ait illi: “ Vides has magnas aedificationes? Hic non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur ”.
2Et respondens Iesus ait illi vides has omnes magnas aedificationes non relinquetur
Nova VulgataEt cum sederet in montem Olivarum contra templum, interrogabat eum separatim Petrus et Iacobus et Ioannes et Andreas:
3interrogabant eum
Nova Vulgata“ Dic nobis: Quando ista erunt, et quod signum erit, quando haec omnia incipient consummari? ”.
4ista fient
Nova Vulgata Iesus autem coepit dicere illis: “ Videte, ne quis vos seducat.
5Et respondens Iesus
Nova VulgataMulti venient in nomine meo dicentes: “Ego sum”, et multos seducent.
6multi enim venient | dicentes quia
Nova VulgataCum audieritis autem bella et opiniones bellorum, ne timueritis; oportet fieri sed nondum finis.
7oportet enim fieri
Nova VulgataExsurget enim gens super gentem, et regnum super regnum, erunt terrae motus per loca, erunt fames; initium dolorum haec.
8et erunt terrae motus per loca et fames
Nova Vulgata Videte autem vosmetipsos. Tradent vos conciliis, et in synagogis vapulabitis et ante praesides et reges stabitis propter me in testimonium illis.
9tradent enim vos
Nova Vulgata13,10Et in omnes gentes primum oportet praedicari evangelium.
Nova Vulgata13,11Et cum duxerint vos tradentes, nolite praecogitare quid loquamini, sed, quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini: non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus.
Nova VulgataEt tradet frater fratrem in mortem, et pater filium; et consurgent filii in parentes et morte afficient eos;
12tradet autem
Nova Vulgata13,13et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit.
Nova Vulgata 13,14Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit intellegat: tunc, qui in Iudaea sunt, fugiant in montes;
Nova Vulgataqui autem super tectum, ne descendat nec introeat, ut tollat quid de domo sua;
15et qui super tectum ne descendat in domum nec introeat
Nova Vulgata13,16et, qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum.
Nova VulgataVae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus!
17praegnatibu
Nova VulgataOrate vero, ut hieme non fiat:
18non fiant
Nova Vulgataerunt enim dies illi tribulatio talis, qualis non fuit ab initio creaturae, quam condidit Deus, usque nunc, neque fiet.
19tribulationes tales quales non fuerunt
Nova Vulgata13,20Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro. Sed propter electos, quos elegit, breviavit dies.
Nova Vulgata13,21Et tunc, si quis vobis dixerit: “Ecce hic est Christus, ecce illic”, ne credideritis.
Nova Vulgata13,22Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa et portenta ad seducendos, si potest fieri, electos.
Nova VulgataVos autem videte; praedixi vobis omnia.
23vos ergo videte ecce praedixi
Nova Vulgata 13,24Sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum,
Nova Vulgataet erunt stellae de caelo decidentes, et virtutes, quae sunt in caelis, movebuntur.
25stellae caeli
Nova Vulgata 13,26Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria.
Nova VulgataEt tunc mittet angelos et congregabit electos suos a quattuor ventis, a summo terrae usque ad summum caeli.
27mittet angelos suos
Nova Vulgata A ficu autem discite parabolam: cum iam ramus eius tener fuerit et germinaverit folia, cognoscitis quia in proximo sit aestas.
28nata fuerint folia
Nova Vulgata13,29Sic et vos, cum videritis haec fieri, scitote quod in proximo sit in ostiis.
Nova VulgataAmen dico vobis: Non transiet generatio haec, donec omnia ista fiant.
30quoniam non
Nova Vulgata13,31Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.
Nova Vulgata13,32De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in caelo neque Filius, nisi Pater.
Nova Vulgata Videte, vigilate; nescitis enim, quando tempus sit.
33vigilate et orate
Nova VulgataSicut homo, qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem, unicuique opus suum, ianitori quoque praecepit, ut vigilaret.
34potestatem cuiusque operis et ianitori praecipiat ut vigilet
Nova Vulgata13,35Vigilate ergo; nescitis enim quando dominus domus veniat, sero an media nocte an galli cantu an mane;
Nova Vulgata13,36ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes. 37 Quod autem vobis dico, omnibus dico: Vigilate! ”.