Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Actus Apostolorum - 1

Actus Apostolorum

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 1 1,1Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quae coepit Iesus facere et docere,
Nova Vulgata usque in diem, qua, cum praecepisset apostolis per Spiritum Sanctum, quos elegit, assumptus est;
2 qua praecipiens apostolis
Nova Vulgata quibus et praebuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis et loquens ea, quae sunt de regno Dei.
3 et loquens de Regno Dei
Nova Vulgata Et convescens praecepit eis ab Hierosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris: “ Quam audistis a me,
4 quam audistis per os meum
Nova Vulgata quia Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini in Spiritu Sancto non post multos hos dies ”.
5 vos autem baptizabimini Spiritu Sancto
Nova Vulgata
Igitur qui convenerant, interrogabant eum dicentes: “ Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israeli? ”.
6 regnum Israel
Nova Vulgata 1,7Dixit autem eis: “ Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate,
Nova Vulgata sed accipietis virtutem, superveniente Sancto Spiritu in vos et eritis mihi testes et in Ierusalem et in omni Iudaea et Samaria et usque ad ultimum terrae ”.
8 supervenientis Spiritus Sancti | et eritis mihi testes in Hierusalem
Nova Vulgata
1,9Et cum haec dixisset, videntibus illis, elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum.
Nova Vulgata 1,10Cumque intuerentur in caelum eunte illo, ecce duo viri astiterunt iuxta illos in vestibus albis,
Nova Vulgata 1,11qui et dixerunt: “ Viri Galilaei, quid statis aspicientes in caelum? Hic Iesus, qui assumptus est a vobis in caelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum ”.
Nova Vulgata
Tunc reversi sunt in Ierusalem a monte, qui vocatur Oliveti, qui est iuxta Ierusalem sabbati habens iter.
12 tunc reversi sunt Hierosolymam
Nova Vulgata Et cum introissent, in cenaculum ascenderunt, ubi manebant et Petrus et Ioannes et Iacobus et Andreas, Philippus et Thomas, Bartholomaeus et Matthaeus, Iacobus Alphaei et Simon Zelotes et Iudas Iacobi.
13 ubi manebant Petrus et Ioannes Iacobus et Andreas
Nova Vulgata 1,14Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus et Maria matre Iesu et fratribus eius.
Nova Vulgata
1,15Et in diebus illis exsurgens Petrus in medio fratrum dixit — erat autem turba hominum simul fere centum viginti —:
Nova Vulgata “ Viri fratres, oportebat impleri Scripturam, quam praedixit Spiritus Sanctus per os David de Iuda, qui fuit dux eorum, qui comprehenderunt Iesum,
16 oportet impleri Scripturam
Nova Vulgata 1,17quia connumeratus erat in nobis et sortitus est sortem ministerii huius.
Nova Vulgata Hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis et pronus factus crepuit medius, et diffusa sunt omnia viscera eius.
18 Et hic quidem | et suspensus crepuit medius
Nova Vulgata 1,19Et notum factum est omnibus habitantibus Ierusalem, ita ut appellaretur ager ille lingua eorum Aceldamach, hoc est ager Sanguinis.
Nova Vulgata 1,20Scriptum est enim in libro Psalmorum:
Fiat commoratio eius deserta,
et non sit qui inhabitet in ea”
et: “Episcopatum eius accipiat alius”.
Nova Vulgata
Oportet ergo ex his viris, qui nobiscum congregati erant in omni tempore, quo intravit et exivit inter nos Dominus Iesus,
21 congregati sunt
Nova Vulgata 1,22incipiens a baptismate Ioannis usque in diem, qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis eius nobiscum fieri unum ex istis ”.
Nova Vulgata
Et statuerunt duos, Ioseph, qui vocabatur Barsabbas, qui cognominatus est Iustus, et Matthiam.
23 Ioseph qui vocabatur Barsabban
Nova Vulgata 1,24Et orantes dixerunt: “ Tu, Domine, qui corda nosti omnium, ostende quem elegeris ex his duobus unum
Nova Vulgata 1,25accipere locum ministerii huius et apostolatus, de quo praevaricatus est Iudas, ut abiret in locum suum ”.
Nova Vulgata 1,26Et dederunt sortes eis, et cecidit sors super Matthiam, et annumeratus est cum undecim apostolis.