Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Lucam - 19

Evangelium Secundum Lucam

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 19 19,1Et ingressus perambulabat Iericho.
Nova Vulgata 19,2Et ecce vir nomine Zacchaeus, et hic erat princeps publicanorum et ipse dives.
Nova Vulgata 19,3Et quaerebat videre Iesum quis esset, et non poterat prae turba, quia statura pusillus erat.
Nova Vulgata 19,4Et praecurrens ascendit in arborem sycomorum, ut videret illum, quia inde erat transiturus.
Nova Vulgata Et cum venisset ad locum, suspiciens Iesus dixit ad eum: “ Zacchaee, festinans descende, nam hodie in domo tua oportet me manere ”.
5 Iesus vidit illum et dixit | quia hodie
Nova Vulgata 19,6Et festinans descendit et excepit illum gaudens.
Nova Vulgata Et cum viderent, omnes murmurabant dicentes: “ Ad hominem peccatorem divertit! ”.
7 dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset
Nova Vulgata 19,8Stans autem Zacchaeus dixit ad Dominum: “ Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus et, si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum ”.
Nova Vulgata Ait autem Iesus ad eum: “ Hodie salus domui huic facta est, eo quod et ipse filius sit Abrahae;
9 Ait Iesus ad eum quia
Nova Vulgata 19,10venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere, quod perierat ”.
Nova Vulgata
Haec autem illis audientibus, adiciens dixit parabolam, eo quod esset prope Ierusalem, et illi existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur.
11 Haec illis audientibus | et quia existimarent
Nova Vulgata 19,12Dixit ergo: “ Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et reverti.
Nova Vulgata Vocatis autem decem servis suis, dedit illis decem minas et ait ad illos: “Negotiamini, dum venio”.
13 decem mnas
Nova Vulgata 19,14Cives autem eius oderant illum et miserunt legationem post illum dicentes: “Nolumus hunc regnare super nos!”.
Nova Vulgata Et factum est ut rediret, accepto regno, et iussit ad se vocari servos illos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum negotiati essent.
15 et iussit vocari servos illos | ut sciret quantum quisque negotiatus esset
Nova Vulgata Venit autem primus dicens: “Domine, mina tua decem minas acquisivit”.
16 mna tua decem mnas
Nova Vulgata Et ait illi: “Euge, bone serve; quia in modico fidelis fuisti, esto potestatem habens supra decem civitates”.
17 eris potestatem habens
Nova Vulgata Et alter venit dicens: “Mina tua, domine, fecit quinque minas”.
18 Domine, mna tua fecit quinque mnas
Nova Vulgata 19,19Et huic ait: “Et tu esto supra quinque civitates”.
Nova Vulgata Et alter venit dicens: “Domine, ecce mina tua, quam habui repositam in sudario;
20 Ecce mna tua
Nova Vulgata timui enim te, quia homo austerus es: tollis, quod non posuisti, et metis, quod non seminasti”.
21 austeris es
Nova Vulgata Dicit ei: “De ore tuo te iudico, serve nequam! Sciebas quod ego austerus homo sum, tollens quod non posui et metens quod non seminavi?
22 austeris homo
Nova Vulgata 19,23Et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam? Et ego veniens cum usuris utique exegissem illud”.
Nova Vulgata Et adstantibus dixit: “Auferte ab illo minam et date illi, qui decem minas habet”.
24 Ab illo mnam | qui decem mnas habet
Nova Vulgata Et dixerunt ei: “Domine, habet decem minas!”.
25 Domine, decem mnas habet
Nova Vulgata Dico vobis: “Omni habenti dabitur; ab eo autem, qui non habet, et, quod habet, auferetur.
26 Dico autem vobis quia | auferetur ab eo
Nova Vulgata 19,27Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc et interficite ante me! ”.
Nova Vulgata
19,28Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc et interficite ante me! ”.
Nova Vulgata
Et factum est cum appropinquasset ad Bethfage et Bethaniam, ad montem, qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos
29 misit duos discipulos suos
Nova Vulgata 19,30dicens: “ Ite in castellum, quod contra est, in quod introeuntes invenietis pullum asinae alligatum, cui nemo umquam hominum sedit; solvite illum et adducite.
Nova Vulgata Et si quis vos interrogaverit: “Quare solvitis?”, sic dicetis: “Dominus eum necessarium habet” ”.
31 sic dicetis ei quia Dominus operam eius desiderat
Nova Vulgata Abierunt autem, qui missi erant, et invenerunt, sicut dixit illis.
32 sicut dixit illis stantem pullum
Nova Vulgata 19,33Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini eius ad illos: “ Quid solvitis pullum? ”.
Nova Vulgata At illi dixerunt: “ Dominus eum necessarium habet ”.
34 At illi dixerunt quia
Nova Vulgata 19,35Et duxerunt illum ad Iesum; et iactantes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Iesum.
Nova Vulgata 19,36Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via.
Nova Vulgata Et cum appropinquaret iam ad descensum montis Oliveti, coeperunt omnis multitudo discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus
37 omnes turbae discentium
Nova Vulgata 19,38dicentes:
Benedictus, qui venit rex in nomine Domini!
Pax in caelo, et gloria in excelsis! ”.
Nova Vulgata
19,39Et quidam pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum: “ Magister, increpa discipulos tuos! ”.
Nova Vulgata Et respondens dixit: “ Dico vobis: Si hi tacuerint, lapides clamabunt! ”.
40 Quibus ipse dixit: Dico vobis quia
Nova Vulgata
19,41Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam
Nova Vulgata dicens: “ Si cognovisses et tu in hac die, quae ad pacem tibi! Nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis.
42 Quia si cognovisses et tu et quidem in hac die tua
Nova Vulgata Quia venient dies in te,  et circumdabunt te inimici tui vallo et obsidebunt te et coangustabunt te undique
43 circumdabunt te
Nova Vulgata et ad terram prosternent te et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem, eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae ”.
44 ad terram | et filios qui
Nova Vulgata
Et ingressus in templum, coepit eicere vendentes
45 eicere vendentes in illo et ementes
Nova Vulgata dicens illis: “ Scriptum est: “Et erit domus mea domus orationis”. Vos autem fecistis illam speluncam latronum ”.
46 quia domus mea domus orationis est
Nova Vulgata
19,47Et erat docens cotidie in templo. Principes autem sacerdotum et scribae et principes plebis quaerebant illum perdere
Nova Vulgata et non inveniebant quid facerent; omnis enim populus suspensus erat audiens illum.
48 quid facerent illi