Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Sapientiae - 2

Sapientiae

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 2
2,1Dixerunt enim cogitantes apud se non recte:
«Exiguum et cum taedio est tempus vitae nostrae,
et non est refrigerium in fine hominis,
et non est agnitus, qui sit reversus ab inferis.
Nova Vulgata
2,2Quia ex tempore nati sumus
et post hoc erimus, tamquam non fuerimus,
quoniam fumus flatus est in naribus nostris,
et sermo scintilla in motu cordis nostri;
Nova Vulgata
2,3qua exstincta, cinis fiet corpus nostrum,
et spiritus diffundetur tamquam mollis aer.
Nova Vulgata
2,4Et nomen nostrum oblivioni tradetur per tempus,
et nemo memoriam habebit operum nostrorum;
et transibit vita nostra tamquam vestigium nubis,
et sicut nebula dissolvetur,
quae fugata est a radiis solis
et a calore illius aggravata.
Nova Vulgata
2,5Umbrae enim transitus est tempus nostrum,
et non est reversio finis nostri,
quoniam consignata est, et nemo revertitur.
Nova Vulgata
2,6Venite ergo, et fruamur bonis, quae sunt,
et utamur creatura tamquam in iuventute sollicite.
Nova Vulgata
2,7Vino pretioso et unguentis nos impleamus,
et non praetereat nos flos temporis verni;
Nova Vulgata
2,8coronemus nos calycibus rosarum, antequam marcescant,
Nova Vulgata
2,9nullum pratum exsors sit luxuriae nostrae;
ubique relinquamus signa laetitiae,
quoniam haec est pars nostra, et haec est sors.
Nova Vulgata
2,10Opprimamus pauperem iustum
et non parcamus viduae
nec veterani revereamur canos multi temporis.
Nova Vulgata
2,11Sit autem fortitudo nostra lex iustitiae;
quod enim infirmum est, inutile invenitur.
Nova Vulgata
2,12Circumveniamus ergo iustum, quoniam inutilis est nobis
et contrarius est operibus nostris
et improperat nobis peccata legis
et diffamat in nos peccata disciplinae nostrae.
Nova Vulgata
2,13Promittit se scientiam Dei habere
et filium Dei se nominat.
Nova Vulgata
2,14Factus est nobis in accusationem cogitationum nostrarum;
gravis est nobis etiam ad videndum,
Nova Vulgata
2,15quoniam dissimilis est aliis vita illius,
et immutatae sunt viae eius.
Nova Vulgata
2,16Tamquam scoria aestimati sumus ab illo,
et abstinet se a viis nostris tamquam ab immunditiis;
beata dicit novissima iustorum
et gloriatur patrem se habere Deum.
Nova Vulgata
2,17Videamus ergo, si sermones illius veri sint,
et tentemus, quae in exitu eius erunt:
Nova Vulgata
2,18si enim est verus filius Dei, suscipiet illum
et liberabit eum de manibus contrariorum.
Nova Vulgata
2,19Contumelia et tormento interrogemus eum,
ut sciamus modestiam eius
et probemus patientiam illius;
Nova Vulgata
2,20morte turpissima condemnemus eum:
erit enim ei visitatio ex sermonibus illius».
Nova Vulgata
2,21Haec cogitaverunt et erraverunt;
excaecavit enim illos malitia eorum,
Nova Vulgata
2,22et nescierunt sacramenta Dei
neque mercedem speraverunt sanctitatis
nec iudicaverunt honorem animarum immaculatarum.
Nova Vulgata
2,23Quoniam Deus creavit hominem in incorruptibilitate
et imaginem similitudinis suae fecit illum;
Nova Vulgata
2,24invidia autem Diaboli mors introivit in orbem terrarum;
experiuntur autem illam, qui sunt ex parte illius.