Nova Vulgata8De idolothytis autem, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, caritas vero aedificat.
1De his autem quae idolis sacrificantur scimus
Nova Vulgata8,2Si quis se existimat scire aliquid, nondum cognovit, quemadmodum oporteat eum scire;
Nova Vulgata8,3si quis autem diligit Deum, hic cognitus est ab eo.
Nova VulgataDe esu igitur idolothytorum, scimus quia nullum idolum est in mundo et quod nullus deus nisi Unus.
4De escis autem quae idolis immolantur | quia nihil est idolum
Nova Vulgata8,5Nam et si sunt, qui dicantur dii sive in caelo sive in terra, siquidem sunt dii multi et domini multi,
Nova Vulgata8,6nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia et nos in illum, et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia et nos per ipsum.
Nova Vulgata Sed non in omnibus est scientia; quidam autem consuetudine usque nunc idoli quasi idolothytum manducant, et conscientia ipsorum, cum sit infirma, polluitur.
7quidam autem conscientia usque nunc idoli
Nova Vulgata8,8Esca autem nos non commendat Deo; neque si non manducaverimus, deficiemus, neque si manducaverimus, abundabimus.
Nova VulgataVidete autem, ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmis.
9infirmibus
Nova Vulgata8,10Si enim quis viderit eum, qui habet scientiam, in idolio recumbentem, nonne conscientia eius, cum sit infirma, aedificabitur ad manducandum idolothyta?
Nova VulgataPeribit enim infirmus in tua scientia, frater, propter quem Christus mortuus est!
11et peribit infirmus
Nova VulgataSic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis.
12in Christo peccatis
Nova Vulgata8,13Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in aeternum, ne fratrem meum scandalizem.