Nova Vulgata3939,1Qui autem accommodat animam suam ad timorem Dei et in lege Altissimi meditatur, sapientiam omnium antiquorum exquiret et in prophetiis vacabit.
Nova Vulgata 39,2Narrationem virorum nominatorum conservabit et in versutias parabolarum simul introibit.
Nova Vulgata 39,3Occulta proverbiorum exquiret et in absconditis parabolarum conversabitur.
Nova Vulgata 39,4In medio magnatorum ministrabit et in conspectu principum apparebit.
Nova Vulgata 39,5In terram alienigenarum gentium pertransiet; bona enim et mala in hominibus tentabit.
Nova Vulgata 39,6Cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum, qui fecit illum, et in conspectu Altissimi deprecabitur.
Nova Vulgata 39,7Aperiet os suum in oratione et pro delictis suis deprecabitur.
Nova Vulgata 39,8Si enim Dominus magnus voluerit, spiritu intellegentiae replebitur.
Nova Vulgata 39,9Ipse tamquam imbres mittet eloquia sapientiae suae et in oratione confitebitur Domino.
Nova Vulgata 39,10Et ipse diriget consilium et disciplinam et in absconditis eius considerabit.
Nova Vulgata 39,11Ipse palam faciet disciplinam doctrinae suae et in lege testamenti Domini gloriabitur
Nova Vulgata 39,12Collaudabunt multi sapientiam eius, et usque in saeculum non delebitur.
Nova Vulgata Non recedet memoria eius, et nomen eius requiretur a generatione in generationem;
13Requiretur – Lege «zetesetai» cum Gr mss.; La «vivet»; H deest
Nova Vulgata 39,14sapientiam eius enarrabunt gentes, et laudem eius enuntiabit ecclesia.
Nova Vulgata 39,15Si permanserit, nomen derelinquet plus quam mille, et, si requieverit, proderit sibi.
Nova Vulgata 39,16Adhuc meditabor et enarrabo; ut luna die duodecimo repletus sum.
Nova Vulgata 39,17Obaudite me, filii pii, et quasi rosa plantata super rivos aquarum florebit caro vestra;
Nova Vulgata 39,18quasi libanus odorem suavitatis habete,
Nova Vulgata 39,19florete flores quasi lilium. Date vocem et collaudate canticum et benedicite Dominum in omnibus operibus suis.
Nova Vulgata 39,20Date nomini eius magnificentiam et confitemini illi in laudatione eius et in canticis labiorum et citharis; et sic dicetis in confessione:
Nova Vulgata 39,21«Opera Domini universa bona valde, et omne, quod praecepit, tempore suo erit!». Non est dicere: «Quid est hoc?» aut «Ad quid istud?»; omnia enim in tempore suo conquirentur.
Nova Vulgata 39,22In verbo eius stetit aqua sicut congeries, et in sermone oris illius exceptoria aquarum;
Nova Vulgata 39,23quoniam in praecepto ipsius placor fit, et non est minoratio in salutare ipsius.
Nova Vulgata 39,24Opera omnis carnis coram illo, et non est quidquam absconditum ab oculis eius.
Nova Vulgata 39,25A saeculo usque in saeculum respicit, et nihil est mirabile in conspectu eius.
Nova Vulgata 39,26Non est dicere: «Quid est hoc!» aut «Ad quid istud?»; omnia enim in usum suum creata sunt.
Nova Vulgata 39,27Benedictio illius quasi fluvius inundavit
Nova Vulgata 39,28et sicut cataclysmus aridam inebriavit. Sic ira ipsius gentes, quae non exquisierunt eum, disperdet,
Nova Vulgata 39,29quomodo convertit aquas in salsuginem. Viae illius sanctis directae sunt; sic peccatoribus offensiones in ira eius.
Nova Vulgata 39,30Bona bonis creata sunt ab initio, sic peccatoribus bona et mala.
Nova Vulgata 39,31Primum necessaria vitae hominum aqua, ignis et ferrum, sal, lac et panis similagineus et mel et sanguis uvae et oleum et vestimentum:
Nova Vulgata 39,32haec omnia sanctis in bona, sic et impiis et peccatoribus in mala convertentur.
Nova Vulgata 39,33Sunt spiritus, qui ad vindictam creati sunt et in furore suo confirmaverunt tormenta sua;
Nova Vulgata 39,34in tempore consummationis effundent virtutem et furorem eius, qui fecit illos, placabunt:
Nova Vulgata 39,35ignis, grando, fames et mors, omnia haec ad vindictam creata sunt;
Nova Vulgata 39,36bestiarum dentes et scorpii et serpentes et romphaea vindicans in exterminium impios:
Nova Vulgata 39,3737 in mandatis eius gaudebunt et super terram in necessitates praeparabuntur et in temporibus suis non praeterient verbum.
Nova Vulgata 39,38Propterea ab initio confirmatus et consiliatus sum et cogitavi et scriptis mandavi:
Nova Vulgata 39,39«Opera Domini omnia bona, et omnem usum hora sua subministrabit».
Nova Vulgata 39,40Non est dicere: «Hoc illo nequius est»: omnia enim in tempore suo comprobabuntur.
Nova Vulgata 39,41Et nunc in omni corde et ore collaudate et benedicite nomen Domini.