Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Thessalonicenses Epistula I Sancti Pauli Apostoli - 4

Ad Thessalonicenses Epistula I Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 4 4,1De cetero ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu, ut — quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo, sicut et ambulatis — ut abundetis magis.
Nova Vulgata 4,2Scitis enim, quae praecepta dederimus vobis per Dominum Iesum.
Nova Vulgata 4,3Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra,
Nova Vulgata ut abstineatis a fornicatione, ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore,
4 ut abstineatis vos a fornicatione
Nova Vulgata 4,5non in passione desiderii, sicut et gentes, quae ignorant Deum,
Nova Vulgata ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum, quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut et praediximus vobis et testificati sumus.
6 in negotio
Nova Vulgata Non enim vocavit nos Deus in immunditiam sed in sanctificationem.
7 in immunditia sed in sanctificatione
Nova Vulgata Itaque, qui spernit, non hominem spernit sed Deum, qui etiam dat Spiritum suum Sanctum in vos.
8 qui etiam dedit | in vobis
Nova Vulgata
De caritate autem fraternitatis non necesse habetis, ut vobis scribam; ipsi enim vos a Deo edocti estis, ut diligatis invicem;
9 non necesse habemus scribere vobis | a Deo didicistis ut
Nova Vulgata 4,10etenim facitis illud in omnes fratres in universa Macedonia. Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis
Nova Vulgata 4,11et operam detis, ut quieti sitis et ut vestrum negotium agatis et operemini manibus vestris, sicut praecipimus vobis,
Nova Vulgata ut honeste ambuletis ad eos, qui foris sunt, et nullius aliquid desideretis.
12 et ut honeste
Nova Vulgata
4,13Nolumus autem vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent.
Nova Vulgata 4,14Si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit, ita et Deus eos, qui dormierunt, per Iesum adducet cum eo.
Nova Vulgata Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos, qui vivimus, qui relinquimur in adventum Domini, non praeveniemus eos, qui dormierunt;
15 qui residui sumus in adventum Domini
Nova Vulgata quoniam ipse Dominus in iussu, in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo, et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi;
16 in iussu et in voce archangeli
Nova Vulgata 4,17deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera, et sic semper cum Domino erimus.
Nova Vulgata 4,18Itaque consolamini invicem in verbis istis.