Nova Vulgata2626,1Et factum est cum consummasset Iesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis:
Nova Vulgata“ Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis traditur, ut crucifigatur ”.
2Filius hominis tradetur
Nova Vulgata Tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in aulam principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas,
3in atrium principis sacerdotum
Nova Vulgata26,4et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent;
Nova Vulgatadicebant autem: “ Non in die festo, ne tumultus fiat in populo ”.
5ne forte tumultus fieret
Nova Vulgata 26,6Cum autem esset Iesus in Bethania, in domo Simonis leprosi,
Nova Vulgata26,7accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis.
Nova Vulgata26,8Videntes autem discipuli, indignati sunt dicentes: “ Ut quid perditio haec?
Nova Vulgata26,9Potuit enim istud venumdari multo et dari pauperibus ”.
Nova VulgataSciens autem Iesus ait illis: “ Quid molesti estis mulieri? Opus enim bonum operata est in me;
10opus bonum operata est
Nova Vulgata26,11nam semper pauperes habetis vobiscum, me autem non semper habetis.
Nova Vulgata26,12Mittens enim haec unguentum hoc supra corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
Nova Vulgata26,13Amen dico vobis: Ubicumque praedicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo, dicetur et quod haec fecit in memoriam eius ”.
Nova Vulgata 26,14Tunc abiit unus de Duodecim, qui dicebatur Iudas Iscariotes, ad principes sacerdotum
Nova Vulgataet ait: “ Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? ”. At illi constituerunt ei triginta argenteos.
15et ait illis
Nova Vulgata26,16Et exinde quaerebat opportunitatem, ut eum traderet.
Nova Vulgata 26,17Prima autem Azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes: “ Ubi vis paremus tibi comedere Pascha? ”.
Nova VulgataIlle autem dixit: “ Ite in civitatem ad quendam et dicite ei: “Magister dicit: Tempus meum prope est; apud te facio Pascha cum discipulis meis” ”.
18At Iesus dixit
Nova Vulgata26,19Et fecerunt discipuli, sicut constituit illis Iesus, et paraverunt Pascha.
Nova Vulgata Vespere autem facto, discumbebat cum Duodecim.
20cum duodecim discipulis
Nova VulgataEt edentibus illis, dixit: “ Amen dico vobis: Unus vestrum me traditurus est ”.
Nova Vulgata26,23At ipse respondens ait: “ Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet.
Nova Vulgata26,24Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo; vae autem homini illi, per quem Filius hominis traditur! Bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille ”.
Nova Vulgata26,25Respondens autem Iudas, qui tradidit eum, dixit: “ Numquid ego sum, Rabbi? ”. Ait illi: “ Tu dixisti ”.
Nova Vulgata Cenantibus autem eis, accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis et ait: “ Accipite, comedite: hoc est corpus meum ”.
26deditque discipulis suis | Accipite et comedite
Nova Vulgata26,27Et accipiens calicem, gratias egit et dedit illis dicens: “ Bibite ex hoc omnes:
Nova Vulgatahic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum.
28Clem.: qui pro multis effundetur
Nova Vulgata26,29Dico autem vobis: Non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei ”.
Nova Vulgata 26,30Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti.
Nova Vulgata26,31Tunc dicit illis Iesus: “ Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim: "Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis".
Nova Vulgata26,32Postquam autem resurrexero, praecedam vos in Galilaeam ”.
Nova Vulgata26,33Respondens autem Petrus ait illi: “ Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor ”.
Nova VulgataAit illi Iesus: “ Amen dico tibi: In hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis ”.
34quia in haec nocte
Nova Vulgata26,35Ait illi Petrus: “ Etiam si oportuerit me mori tecum, non te negabo ”. Similiter et omnes discipuli dixerunt.
Nova Vulgata Tunc venit Iesus cum illis in praedium, quod dicitur Gethsemani. Et dicit discipulis: “ Sedete hic, donec vadam illuc et orem ”.
36in villam quae dicitur Gethsemani. Et dixit discipulis suis
Nova Vulgata26,37Et assumpto Petro et duobus filiis Zebedaei, coepit contristari et maestus esse.
Nova Vulgata26,38Tunc ait illis: “ Tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete hic et vigilate mecum ”.
Nova VulgataEt progressus pusillum, procidit in faciem suam orans et dicens: “ Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu ”.
39Mi Pater, si possible est
Nova Vulgata26,40Et venit ad discipulos et invenit eos dormientes; et dicit Petro: “ Sic non potuistis una hora vigilare mecum?
Nova Vulgata26,41Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem; spiritus quidem promptus est, caro autem infirma ”.
Nova Vulgata26,42Iterum secundo abiit et oravit dicens: “ Pater mi, si non potest hoc transire, nisi bibam illud, fiat voluntas tua ”.
Nova Vulgata26,43Et venit iterum et invenit eos dormientes: erant enim oculi eorum gravati.
Nova VulgataEt relictis illis, iterum abiit et oravit tertio, eundem sermonem iterum dicens.
44eundem sermonem dicens
Nova VulgataTunc venit ad discipulos et dicit illis: “ Dormite iam et requiescite; ecce appropinquavit hora, et Filius hominis traditur in manus peccatorum.
45venit ad discipulos suos | Filius hominis tradetur
Nova Vulgata26,46Surgite, eamus; ecce appropinquavit, qui me tradit ”.
Nova Vulgata Et adhuc ipso loquente, ecce Iudas, unus de Duodecim, venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum et senioribus populi.
47Adhuc ipso loquente
Nova Vulgata26,48Qui autem tradidit eum, dedit illis signum dicens: “ Quemcumque osculatus fuero, ipse est; tenete eum! ”.
Nova Vulgata26,49Et confestim accedens ad Iesum dixit: “ Ave, Rabbi! ” et osculatus est eum.
Nova VulgataIesus autem dixit illi: “ Amice, ad quod venisti! ”. Tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum.
50Dixitque illi Iesus
Nova Vulgata26,51Et ecce unus ex his, qui erant cum Iesu, extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius.
Nova Vulgata 26,52Tunc ait illi Iesus: “ Converte gladium tuum in locum suum. Omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt.
Nova Vulgata26,53An putas quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum?
Nova Vulgata26,54Quomodo ergo implebuntur Scripturae quia sic oportet fieri? ”.
Nova VulgataIn illa hora dixit Iesus turbis: “ Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me? Cotidie sedebam docens in templo, et non me tenuistis ”.
55cotidie apud vos sedebam
Nova Vulgata26,56Hoc autem totum factum est, ut implerentur scripturae Prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt.
Nova Vulgata Illi autem tenentes Iesum duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribae et seniores convenerant.
57At illi tenentes
Nova VulgataPetrus autem sequebatur eum a longe usque in aulam principis sacerdotum; et ingressus intro sedebat cum ministris, ut videret finem.
58in atrium principis sacerdotum
Nova Vulgata 26,59Principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Iesum, ut eum morti traderent,
Nova Vulgataet non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venientes duo
60Novissime autem venerunt duo falsi testes
Nova Vulgatadixerunt: “ Hic dixit: "Possum destruere templum Dei et post triduum aedificare illud" ”.
61et dixerunt
Nova VulgataEt surgens princeps sacerdotum ait illi: “ Nihil respondes? Quid isti adversum te testificantur? ”.
62Nihil respondes ad ea quae isti adversum te testificantur
Nova Vulgata26,63Iesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: “ Adiuro te per Deum vivum, ut dicas nobis, si tu es Christus Filius Dei ”.
Nova Vulgata26,64Dicit illi Iesus: “ Tu dixisti. Verumtamen dico vobis: Amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris Virtutis et venientem in nubibus caeli ”.
Nova Vulgata 26,65Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens: “ Blasphemavit! Quid adhuc egemus testibus? Ecce nunc audistis blasphemiam.
Nova VulgataQuid vobis videtur? ”. Illi autem respondentes dixerunt: “ Reus est mortis! ”.
66At illi respondentes
Nova Vulgata26,67Tunc exspuerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt; alii autem palmas in faciem ei dederunt
Nova Vulgata26,68dicentes: “ Prophetiza nobis, Christe: Quis est, qui te percussit? ”.
Nova Vulgata 26,69Petrus vero sedebat foris in atrio; et accessit ad eum una ancilla dicens: “ Et tu cum Iesu Galilaeo eras! ”.
Nova Vulgata26,70At ille negavit coram omnibus dicens: “ Nescio quid dicis! ”.
Nova VulgataExeunte autem illo ad ianuam, vidit eum alia et ait his, qui erant ibi: “ Hic erat cum Iesu Nazareno! ”.
71Exeunte autem illo ianuam | Et hic erat
Nova VulgataEt iterum negavit cum iuramento: “ Non novi hominem! ”.
72negavit cum iuramento quia
Nova VulgataPost pusillum autem accesserunt, qui stabant, et dixerunt Petro: “ Vere et tu ex illis es, nam et loquela tua manifestum te facit ”.
73Et post pusillum accesserunt
Nova VulgataTunc coepit detestari et iurare: “ Non novi hominem! ”. Et continuo gallus cantavit;
74quia non novisset hominem
Nova Vulgata26,75et recordatus est Petrus verbi Iesu, quod dixerat: “ Priusquam gallus cantet, ter me negabis ”. Et egressus foras ploravit amare.