Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Apocalypsis Ioannis - 10

Apocalypsis Ioannis

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 10 Et vidi alium angelum fortem descendentem de caelo amictum nube, et iris super caput, et facies eius erat ut sol, et pedes eius tamquam columnae ignis,
1 et iris in capite eius | et pedes eius tamquam columna ignis
Nova Vulgata 10,2et habebat in manu sua libellum apertum. Et posuit pedem suum dexterum supra mare, sinistrum autem super terram,
Nova Vulgata 10,3et clamavit voce magna, quemadmodum cum leo rugit. Et cum clamasset, locuta sunt septem tonitrua voces suas.
Nova Vulgata 10,4Et cum locuta fuissent septem tonitrua, scripturus eram; et audivi vocem de caelo dicentem: “Signa, quae locuta sunt septem tonitrua, et noli ea scribere ”.
Nova Vulgata
10,5Et angelus, quem vidi stantem supra mare et supra terram, levavit manum suam dexteram ad caelum
Nova Vulgata et iuravit per Viventem in saecula saeculorum, qui creavit caelum et ea, quae in illo sunt, et terram et ea, quae in ea sunt, et mare et ea, quae in eo sunt: “ Tempus amplius non erit,
6 et mare et quae | quia tempus
Nova Vulgata sed in diebus vocis septimi angeli, cum coeperit tuba canere, et consummatum est mysterium Dei, sicut evangelizavit servis suis prophetis ”.
7 et consummabitur mysterium Dei | per servos suos prophetas
Nova Vulgata
10,8Et vox, quam audivi de caelo, iterum loquentem mecum et dicentem: “ Vade, accipe librum apertum de manu angeli stantis supra mare et supra terram ”.
Nova Vulgata Et abii ad angelum dicens ei, ut daret mihi libellum. Et dicit mihi: “ Accipe et devora illum; et faciet amaricare ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulcis tamquam mel ”.
9 ut daret mihi librum | erit dulce tamquam mei
Nova Vulgata Et accepi libellum de manu angeli et devoravi eum, et erat in ore meo tamquam mel dulcis; et cum devorassem eum, amaricatus est venter meus.
10 et accepi librum |tamquam mei dulce
Nova Vulgata Et dicunt mihi: “ Oportet te iterum prophetare super populis et gentibus et linguis et regibus multis ”.
11 prophetare populis