Nova Vulgata12Ideoque et nos tantam habentes circumpositam nobis nubem testium, deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus propositum nobis certamen,
1inpositam nubem testium
Nova Vulgataaspicientes in ducem fidei et consummatorem Iesum, qui pro gaudio sibi proposito sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera throni Dei sedet.
2in auctorem fidei | qui pro proposito sibi gaudio | sedis Dei sedit
Nova Vulgata12,3Recogitate enim eum, qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem, ut ne fatigemini animis vestris deficientes.
Nova Vulgata 12,4Nondum usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes
Nova Vulgataet obliti estis exhortationis, quae vobis tamquam filiis loquitur: “ Fili mi, noli neglegere disciplinam Domini neque deficias, dum ab eo argueris:
5et obliti estis consolationis | loquitur dicens: Fili mi | neque fatigeris dum
Nova Vulgata 12,6quem enim diligit, Dominus castigat, flagellat autem omnem filium, quem recipit ”.
Nova Vulgata Ad disciplinam suffertis; tamquam filios vos tractat Deus. Quis enim filius, quem non corripit pater?
7In disciplina perseverate, tamquam filiis vobis offert Deus
Nova VulgataQuod si extra disciplinam estis, cuius participes facti sunt omnes, ergo adulterini et non filii estis!
8ergo adulteri
Nova VulgataDeinde patres quidem carnis nostrae habebamus eruditores et reverebamur; non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus?
9habuimus
Nova VulgataEt illi quidem ad tempus paucorum dierum, secundum quod videbatur illis, castigabant, hic autem ad id, quod utile est ad participandam sanctitatem eius.
10in tempore | secundum voluntatem suam erudiebant nos | in recipiendo sanctificationem eius
Nova VulgataOmnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii sed maeroris, postea autem fructum pacificum exercitatis per eam reddit iustitiae.
11fructum pacatissimum
Nova Vulgata 12,12Propter quod remissas manus et soluta genua erigite
Nova Vulgataet gressus rectos facite pedibus vestris, ut, quod claudum est, non extorqueatur, magis autem sanetur.
13ut non claudicans erret
Nova Vulgata Pacem sectamini cum omnibus et sanctificationem, sine qua nemo videbit Dominum,
14Pacem sequimini | et sanctimoniam sine qua
Nova Vulgataprovidentes, ne quis desit gratiae Dei, ne qua radix amaritudinis sursum germinans perturbet, et per illam inquinentur multi,
15contemplantes ne quis | germinans inpediat
Nova Vulgatane quis fornicator aut profanus ut Esau, qui propter unam escam vendidit primogenita sua.
16primitiva sua
Nova VulgataScitis enim quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem reprobatus est; non enim invenit paenitentiae locum, quamquam cum lacrimis inquisisset eam.
17Scitote enim quoniam
Nova Vulgata Non enim accessistis ad tractabilem et ardentem ignem et turbinem et caliginem et procellam
18et accensibilem ignem
Nova Vulgataet tubae sonum et vocem verborum, quam qui audierunt, recusaverunt, ne ultra eis fieret verbum;
19excusaverunt se ne eis fieret verbum
Nova Vulgatanon enim portabant mandatum: “ Et si bestia tetigerit montem, lapidabitur”;
20portabant quod dicebatur
Nova Vulgata12,21et ita terribile erat, quod videbatur, Moyses dixit: “ Exterritus sum et tremebundus ”.
Nova VulgataSed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis, Ierusalem caelestem, et multa milia angelorum, frequentiam
22et multorum milium angelorum frequentiae
Nova Vulgataet ecclesiam primogenitorum, qui conscripti sunt in caelis, et iudicem Deum omnium et spiritus iustorum, qui consummati sunt,
23et ecclesiam primitivorum | et iudicem omnium Deum | iustorum perfectorum
Nova Vulgataet testamenti novi mediatorem Iesum et sanguinem aspersionis, melius loquentem quam Abel.
24et sanguinis sparsionem
Nova Vulgata Videte, ne recusetis loquentem; si enim illi non effugerunt recusantes eum, qui super terram loquebatur, multo magis nos, qui de caelis loquentem avertimus;
25loquentem nobis avertimur
Nova Vulgatacuius vox movit terram tunc, modo autem pronuntiavit dicens: “ Adhuc semel ego movebo non solum terram sed et caelum ”.
26modo autem repromitti dicens
Nova VulgataHoc autem “ adhuc semel ” declarat mobilium translationem tamquam factorum, ut maneant ea, quae sunt immobilia.
27Quod autem adhuc semel dicit
Nova Vulgata Itaque, regnum immobile suscipientes, habeamus gratiam, per quam serviamus placentes Deo cum reverentia et metu;
28habemus gratiam | cum metu et reverentia
Nova Vulgata12,29etenim Deus noster ignis consumens est.