Nova Vulgata1616,1Et audivi vocem magnam de templo dicentem septem angelis: “ Ite et effundite septem phialas irae Dei in terram ”.
Nova Vulgata Et abiit primus et effudit phialam suam in terram; et factum est vulnus saevum ac pessimum in homines, qui habebant characterem bestiae, et eos, qui adorabant imaginem eius.
2qui habent caracterem bestiae et eos qui adoraverunt imaginem eius
Nova Vulgata Et secundus effudit phialam suam in mare; et factus est sanguis tamquam mortui, et omnis anima vivens mortua est, quae est in mari.
3mortua est in mari
Nova Vulgata Et tertius effudit phialam suam in flumina et in fontes aquarum; et factus est sanguis.
4super flumina et super fontes aquarum
Nova Vulgata16,5Et audivi angelum aquarum dicentem: “ Iustus es, qui es et qui eras, Sanctus, quia haec iudicasti,
Nova Vulgata16,6quia sanguinem sanctorum et prophetarum fuderunt, et sanguinem eis dedisti bibere: digni sunt! ”.
Nova Vulgata16,7Et audivi altare dicens: “ Etiam, Domine, Deus omnipotens, vera et iusta iudicia tua! ”.
Nova Vulgata Et quartus effudit phialam suam in solem; et datum est illi aestu afficere homines in igne.
8homines et igni
Nova VulgataEt aestuaverunt homines aestu magno et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas et non egerunt paenitentiam, ut darent illi gloriam.
9neque egerunt paenitentiam
Nova Vulgata Et quintus effudit phialam suam super thronum bestiae; et factum est regnum eius tenebrosum, et commanducaverunt linguas suas prae dolore
10super sedem bestiae
Nova Vulgataet blasphemaverunt Deum caeli prae doloribus suis et vulneribus suis et non egerunt paenitentiam ex operibus suis.
11prae doloribus et
Nova Vulgata Et sextus effudit phialam suam super flumen illud magnum Euphraten; et exsiccata est aqua eius, ut praepararetur via regibus, qui sunt ab ortu solis.
12in flumen | et siccavit aquam eius ut praepararetur via regibus ab ortu solis
Nova VulgataEt vidi de ore draconis et de ore bestiae et de ore pseudoprophetae spiritus tres immundos velut ranas:
13spiritus tres inmundos in modum ranarum
Nova Vulgatasunt enim spiritus daemoniorum facientes signa, qui procedunt ad reges universi orbis congregare illos in proelium diei magni Dei omnipotentis.
14et procedunt ad reges totius terrae | ad diem magnum
Nova Vulgata 16,15Ecce venio sicut fur. Beatus, qui vigilat et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant turpitudinem eius.
Nova Vulgata 16,16Et congregavit illos in locum, qui vocatur Hebraice Harmagedon.
Nova Vulgata 16,17Et septimus effudit phialam suam in aerem; et exivit vox magna de templo a throno dicens: “ Factum est! ”.
Nova VulgataEt facta sunt fulgura et voces et tonitrua, et terraemotus factus est magnus, qualis numquam fuit, ex quo homo fuit super terram, talis terraemotus sic magnus.
18qualis numquam fuit ex quo homines fuerunt super terram
Nova Vulgata16,19Et facta est civitas magna in tres partes, et civitates gentium ceciderunt. Et Babylon magna venit in memoriam ante Deum dare ei calicem vini indignationis irae eius.
Nova Vulgata16,20Et omnis insula fugit, et montes non sunt inventi.
Nova VulgataEt grando magna sicut talentum descendit de caelo in homines; et blasphemaverunt homines Deum propter plagam grandinis, quoniam magna est plaga eius nimis.