Nova Vulgata22,1Et iterum intravit Capharnaum post dies, et auditum est quod in domo esset.
Nova VulgataEt convenerunt multi, ita ut non amplius caperentur neque ad ianuam, et loquebatur eis verbum.
2non caperet neque ad ianuam
Nova VulgataEt veniunt ferentes ad eum paralyticum, qui a quattuor portabatur.
3et venerunt
Nova VulgataEt cum non possent offerre eum illi prae turba, nudaverunt tectum, ubi erat, et perfodientes summittunt grabatum, in quo paralyticus iacebat.
4patefacientes | submiserunt
Nova VulgataCum vidisset autem Iesus fidem illorum, ait paralytico: “ Fili, dimittuntur peccata tua ”.
5tibi peccata
Nova Vulgata 2,6Erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes in cordibus suis:
Nova Vulgata2,7Quid hic sic loquitur? Blasphemat! Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus? ”.
Nova Vulgata2,8Quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se, dicit illis: “ Quid ista cogitatis in cordibus vestris?
Nova Vulgata9 Quid est facilius, dicere paralytico: “Dimittuntur peccata tua”, an dicere: “Surge et tolle grabatum tuum et ambula”?
9tibi peccata
Nova Vulgata2,10Ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis in terra dimittendi peccata — ait paralytico — :
Nova Vulgata2,11Tibi dico: Surge, tolle grabatum tuum et vade in domum tuam ”.
Nova VulgataEt surrexit et protinus sublato grabato abiit coram omnibus, ita ut admirarentur omnes et glorificarent Deum dicentes: “ Numquam sic vidimus! ”.
12Et statim ille surrexit et sublato | honorificarent Deum dicentes quia
Nova Vulgata 2,13Et egressus est rursus ad mare; omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos.
Nova Vulgata2,14Et cum praeteriret, vidit Levin Alphaei sedentem ad teloneum et ait illi: “ Sequere me ”. Et surgens secutus est eum.
Nova VulgataEt factum est cum accumberet in domo illius, et multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius; erant enim multi et sequebantur eum.
15qui et sequebantur
Nova VulgataEt scribae pharisaeorum, videntes quia manducaret cum peccatoribus et publicanis, dicebant discipulis eius: “ Quare cum publicanis et peccatoribus manducat? ”.
16manducat et bibit magister vester?
Nova VulgataEt Iesus hoc audito ait illis: “ Non necesse habent sani medicum, sed qui male habent; non veni vocare iustos sed peccatores ”.
17Hoc audito Iesus
Nova Vulgata Et erant discipuli Ioannis et pharisaei ieiunantes. Et veniunt et dicunt illi: “ Cur discipuli Ioannis et discipuli pharisaeorum ieiunant, tui autem discipuli non ieiunant? ”.
18et pharisaeorum
Nova VulgataEt ait illis Iesus: “ Numquid possunt convivae nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, ieiunare? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt ieiunare;
19possunt filii nuptiarum
Nova Vulgata2,20venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt in illa die.
Nova VulgataNemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri; alioquin supplementum aufert aliquid ab eo, novum a veteri, et peior scissura fit.
21aufert supplementum | et maior scissura
Nova VulgataEt nemo mittit vinum novellum in utres veteres, alioquin dirumpet vinum utres et vinum perit et utres; sed vinum novum in utres novos ”.
22et vinum effunditur et utres peribunt | in utres novos mitti debet
Nova Vulgata Et factum est cum ipse sabbatis ambularet per sata, discipuli eius coeperunt praegredi vellentes spicas.
23factum est iterum |et discipuli | et vellere
Nova Vulgata2,24Pharisaei autem dicebant ei: “ Ecce, quid faciunt sabbatis, quod non licet? ”.
Nova Vulgata 2,25Et ait illis: “ Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant?
Nova VulgataQuomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum et panes propositionis manducavit, quos non licet manducare nisi sacerdotibus, et dedit etiam eis, qui cum eo erant? ”.
26et dedit eis
Nova Vulgata2,27Et dicebat eis: “ Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum;
Nova Vulgata 2,28itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati ”.