Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Matthaeum - 8

Evangelium Secundum Matthaeum

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 8 8,1Cum autem descendisset de monte, secutae sunt eum turbae multae.
Nova Vulgata
8,2Et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens: “ Domine, si vis, potes me mundare ”. 
Nova Vulgata Et extendens manum, tetigit eum dicens: “ Volo, mundare! ”; et confestim mundata est lepra eius.
3 tetigit eum Iesus
Nova Vulgata 8,4Et ait illi Iesus: “ Vide, nemini dixeris; sed vade, ostende te sacerdoti et offer munus, quod praecepit Moyses, in testimonium illis ”.
Nova Vulgata
8,5Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio rogans eum
Nova Vulgata 8,6et dicens: “ Domine, puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur ”.
Nova Vulgata Et ait illi: “ Ego veniam et curabo eum ”.
7 Ait illi Iesus
Nova Vulgata
8,8Et respondens centurio ait: “ Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus.
Nova Vulgata 8,9Nam et ego homo sum sub potestate, habens sub me milites, et dico huic: “Vade”, et vadit; et alii: “Veni”, et venit; et servo meo: “Fac hoc”, et facit”.
Nova Vulgata
Audiens autem Iesus, miratus est et sequentibus se dixit: “Amen dico vobis: Apud nullum inveni tantam fidem in Israel!
10 non inveni
Nova Vulgata 8,11Dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum;
Nova Vulgata 8,12filii autem regni eicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium ”.
Nova Vulgata Et dixit Iesus centurioni: “ Vade; sicut credidisti fiat tibi ”. Et sanatus est puer in hora illa.
13 et sicut credidisti
Nova Vulgata
8,14Et cum venisset Iesus in domum Petri, vidit socrum eius iacentem et febricitantem;
Nova Vulgata et tetigit manum eius, et dimisit eam febris; et surrexit et ministrabat ei.
15 ministrabat eis
Nova Vulgata
8,16Vespere autem facto, obtulerunt ei multos daemonia habentes; et eiciebat spiritus verbo et omnes male habentes curavit,
Nova Vulgata 8,17ut adimpleretur, quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem:
Ipse infirmitates nostras accepit
et aegrotationes portavit
”.
Nova Vulgata
8,18Videns autem Iesus turbas multas circum se, iussit ire trans fretum.
Nova Vulgata 8,19Et accedens unus scriba ait illi: “ Magister, sequar te, quocumque ieris ”.
Nova Vulgata 8,20Et dicit ei Iesus: “ Vulpes foveas habent, et volucres caeli tabernacula, Filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet ”.
Nova Vulgata
8,21Alius autem de discipulis eius ait illi: “Domine, permitte me primum ire et sepelire patrem meum ”.
Nova Vulgata 8,22Iesus autem ait illi: “ Sequere me et dimitte mortuos sepelire mortuos suos ”.
Nova Vulgata
8,23Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli eius.
Nova Vulgata 8,24Et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus; ipse vero dormiebat.
Nova Vulgata 8,25Et accesserunt et suscitaverunt eum dicentes: “ Domine, salva nos, perimus! ”.
Nova Vulgata Et dicit eis: “ Quid timidi estis, modicae fidei? ”. Tunc surgens increpavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna.
26 increpavit vento
Nova Vulgata 8,27Porro homines mirati sunt dicentes: “ Qualis est hic, quia et venti et mare oboediunt ei? ”.
Nova Vulgata
Et cum venisset trans fretum in regionem Gadarenorum, occurrerunt ei duo habentes daemonia, de monumentis exeuntes, saevi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam.
28 in regionem Gerasenorum
Nova Vulgata 8,29Et ecce clamaverunt dicentes: “ Quid nobis et tibi, Fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos? ”.
Nova Vulgata
Erat autem longe ab illis grex porcorum multorum pascens.
30 Erat autem non longe ab illis
Nova Vulgata 8,31Daemones autem rogabant eum dicentes: “ Si eicis nos, mitte nos in gregem porcorum ”.
Nova Vulgata Et ait illis: “ Ite ”. Et illi exeuntes abierunt in porcos; et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare, et mortui sunt in aquis.
32 At illi exeuntes
Nova Vulgata 8,33Pastores autem fugerunt et venientes in civitatem nuntiaverunt omnia et de his, qui daemonia habuerant.
Nova Vulgata 8,34Et ecce tota civitas exiit obviam Iesu, et viso eo rogabant, ut transiret a finibus eorum.