Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Corinthios Epistula II Sancti Pauli Apostoli - 12

Ad Corinthios Epistula II Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 12 Gloriari oportet; non expedit quidem, veniam autem ad visiones et revelationes Domini.
1 Si gloriari oportet
Nova Vulgata 12,2Scio hominem in Christo ante annos quattuordecim — sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit — raptum eiusmodi usque ad tertium caelum.
Nova Vulgata 12,3Et scio huiusmodi hominem — sive in corpore sive extra corpus nescio, Deus scit —
Nova Vulgata 12,4quoniam raptus est in paradisum et audivit arcana verba, quae non licet homini loqui.
Nova Vulgata 12,5Pro eiusmodi gloriabor, pro me autem nihil gloriabor nisi in infirmitatibus meis.
Nova Vulgata 12,6Nam et si voluero gloriari, non ero insipiens, veritatem enim dicam; parco autem, ne quis in me existimet supra id, quod videt me aut audit ex me,
Nova Vulgata et ex magnitudine revelationum. Propter quod, ne extollar, datus est mihi stimulus carni, angelus Satanae, ut me colaphizet, ne extollar.
7 et ne magnitudo revelationum extollat me | stimulus carnis meae | ut me colaphizet
Nova Vulgata Propter quod ter Dominum rogavi, ut discederet a me;
8 Propter quod
Nova Vulgata et dixit mihi: “ Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur ”. Libentissime igitur potius gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi.
9 Libenter igitur gloriabor
Nova Vulgata Propter quod placeo mihi in infirmitatibus, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus et in angustiis, pro Christo: cum enim infirmor, tunc potens sum.
10 in persecutionibus, in angustiis
Nova Vulgata
12,11Factus sum insipiens. Vos me coegistis; ego enim debui a vobis commendari. Nihil enim minus fui ab his, qui sunt supra modum apostoli, tametsi nihil sum;
Nova Vulgata signa tamen apostoli facta sunt super vos in omni patientia, signis quoque et prodigiis et virtutibus.
12 signis et prodigiis et virtutibus
Nova Vulgata 12,13Quid est enim quod minus habuistis prae ceteris ecclesiis, nisi quod ego ipse non gravavi vos? Donate mihi hanc iniuriam.
Nova Vulgata
12,14Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos et non ero gravis vobis; non enim quaero, quae vestra sunt, sed vos, nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis.
Nova Vulgata Ego autem libentissime impendam et superimpendar ipse pro animabus vestris. Si plus vos diligo, minus diligar?
15 Licet plus vos diligens
Nova Vulgata
Esto quidem, ego vos non gravavi; sed cum essem astutus, dolo vos cepi.
16 Sed esto, ego vos
Nova Vulgata 12,17Numquid per aliquem eorum, quos misi ad vos, circumveni vos?
Nova Vulgata 12,18Rogavi Titum et misi cum illo fratrem; numquid Titus vos circumvenit? Nonne eodem spiritu ambulavimus? Nonne iisdem vestigiis?
Nova Vulgata
12,19Olim putatis quod excusemus nos apud vos? Coram Deo in Christo loquimur; omnia autem, carissimi, propter vestram aedificationem.
Nova Vulgata Timeo enim, ne forte, cum venero, non quales volo, inveniam vos, et ego inveniar a vobis, qualem non vultis, ne forte contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, detractiones, susurrationes, inflationes, seditiones sint;
20 seditiones sint inter vos
Nova Vulgata ne iterum, cum venero, humiliet me Deus meus apud vos, et lugeam multos ex his, qui ante peccaverunt et non egerunt paenitentiam super immunditia et fornicatione et impudicitia, quam gesserunt.
21 humiliet me Deus apud vos