Nova Vulgata1414,1In illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam Iesu
Nova Vulgata14,2et ait pueris suis: “ Hic est Ioannes Baptista; ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo ”.
Nova VulgataHerodes enim tenuit Ioannem et alligavit eum et posuit in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui.
3uxorem fratris sui
Nova Vulgata14,4Dicebat enim illi Ioannes: “ Non licet tibi habere eam ”.
Nova Vulgata14,5Et volens illum occidere, timuit populum, quia sicut prophetam eum habebant.
Nova Vulgata 14,6Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio et placuit Herodi
Nova Vulgataunde cum iuramento pollicitus est ei dare, quodcumque postulasset.
7quodcumque postulasset ab eo
Nova Vulgata14,8At illa, praemonita a matre sua: “ Da mihi, inquit, hic in disco caput Ioannis Baptistae ”.
Nova VulgataEt contristatus rex propter iuramentum et eos, qui pariter recumbebant, iussit dari
9et contristatus est rex; propter iuramentum autem
Nova Vulgata14,10misitque et decollavit Ioannem in carcere;
Nova Vulgata14,11et allatum est caput eius in disco et datum est puellae, et tulit matri suae.
Nova Vulgata14,12Et accedentes discipuli eius tulerunt corpus et sepelierunt illud et venientes nuntiaverunt Iesu.
Nova Vulgata 14,13Quod cum audisset Iesus, secessit inde in navicula in locum desertum seorsum; et cum audissent, turbae secutae sunt eum pedestres de civitatibus.
Nova Vulgata14,14Et exiens vidit turbam multam et misertus est eorum et curavit languidos eorum.
Nova VulgataVespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli dicentes: “ Desertus est locus, et hora iam praeteriit; dimitte turbas, ut euntes in castella emant sibi escas ”.
15accesserunt ad eum discipuli eius
Nova Vulgata14,16Iesus autem dixit eis: “ Non habent necesse ire; date illis vos manducare ”.
Nova VulgataIlli autem dicunt ei: “ Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces ”.
17Responderunt ei
Nova VulgataQui ait: “ Afferte illos mihi huc ”.
18Qui ait eis: adferte
Nova Vulgata14,19Et cum iussisset turbas discumbere supra fenum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis.
Nova VulgataEt manducaverunt omnes et saturati sunt; et tulerunt reliquias fragmentorum duodecim cophinos plenos.
20tulerunt reliquias duodecim cophinos fragmentorum plenos
Nova VulgataManducantium autem fuit numerus fere quinque milia virorum, exceptis mulieribus et parvulis.
21numerus quinque milia
Nova Vulgata 14,22Et statim iussit discipulos ascendere in naviculam et praecedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas.
Nova VulgataEt dimissis turbis, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto, solus erat ibi.
23dimissa turba
Nova Vulgata Navicula autem iam multis stadiis a terra distabat, fluctibus iactata; erat enim contrarius ventus.
24Navicula autem in medio mari iactabatur fluctibus
Nova Vulgata14,25Quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare.
Nova VulgataDiscipuli autem, videntes eum supra mare ambulantem, turbati sunt dicentes: “ Phantasma est ”, et prae timore clamaverunt.
26Et videntes eum supra mare | dicentes quia
Nova Vulgata14,27Statimque Iesus locutus est eis dicens: “ Habete fiduciam, ego sum; nolite timere! ”.
Nova VulgataRespondens autem ei Petrus dixit: “ Domine, si tu es, iube me venire ad te super aquas ”.
28Respondens autem Petrus
Nova VulgataAt ipse ait: “ Veni! ”. Et descendens Petrus de navicula ambulavit super aquas et venit ad Iesum.
29ambulabat super aquam, ut veniret
Nova Vulgata14,30Videns vero ventum validum timuit et, cum coepisset mergi, clamavit dicens: “ Domine, salvum me fac! ”.
Nova VulgataContinuo autem Iesus extendens manum apprehendit eum et ait illi: “ Modicae fidei, quare dubitasti? ”.
31Et continuo Iesus
Nova Vulgata14,32Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus.
Nova VulgataQui autem in navicula erant, adoraverunt eum dicentes: “ Vere Filius Dei es! ”.
33venerunt et adoraverunt eum
Nova Vulgata Et cum transfretassent, venerunt in terram Gennesaret.
34in terra Gennesar
Nova Vulgata14,35Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes,
Nova Vulgata14,36et rogabant eum, ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent; et, quicumque tetigerunt, salvi facti sunt.