Nova Vulgata1010,1Et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iordanem, et conveniunt iterum turbae ad eum, et, sicut consueverat, iterum docebat illos.
Nova Vulgata10,2Et accedentes pharisaei interrogabant eum, si licet viro uxorem dimittere, tentantes eum.
Nova Vulgata10,3At ille respondens dixit eis: “ Quid vobis praecepit Moyses? ”.
Nova Vulgata10,4Qui dixerunt: “ Moyses permisit libellum repudii scribere et dimittere ”.
Nova VulgataIesus autem ait eis: “ Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud.
5quibus respondens Iesus ait
Nova VulgataAb initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos.
6fecit eos Deus
Nova Vulgata10,7Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adhaerebit ad uxorem suam,
Nova Vulgata10,8et erunt duo in carne una; itaque iam non sunt duo sed una caro.
Nova VulgataQuod ergo Deus coniunxit, homo non separet ”.
9Deus iunxit
Nova VulgataEt domo iterum discipuli de hoc interrogabant eum.
10discipuli eius de eodem interrogaverunt
Nova VulgataEt dicit illis: “ Quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committit in eam;
11committit super eam
Nova Vulgataet si ipsa dimiserit virum suum et alii nupserit, moechatur ”.
12si uxor dimiserit
Nova Vulgata Et offerebant illi parvulos, ut tangeret illos; discipuli autem comminabantur eis.
13comminabantur offerentibus
Nova VulgataAt videns Iesus, indigne tulit et ait illis: “ Sinite parvulos venire ad me. Ne prohibueritis eos; talium est enim regnum Dei.
14quos cum videret Iesus | et ne prohibueritis
Nova Vulgata10,15Amen dico vobis: Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud ”.
Nova VulgataEt complexans eos benedicebat imponens manus super illos.
16et complexans eos et imponens manus super illos benedicebat eos
Nova Vulgata Et cum egrederetur in viam, accurrens quidam et, genu flexo ante eum, rogabat eum: “ Magister bone, quid faciam ut vitam aeternam percipiam? ”.
17cum egressus esset in viam procurrens quidam
Nova Vulgata10,18Iesus autem dixit ei: “ Quid me dicis bonum? Nemo bonus nisi unus Deus.
Nova VulgataPraecepta nosti: ne occidas, ne adulteres, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem ”.
19ne adulteres, ne occidas
Nova Vulgata Ille autem dixit ei: “ Magister, haec omnia conservavi a iuventute mea ”.
20et ille respondens ait | omnia observavi
Nova Vulgata10,21Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi: “ Unum tibi deest: vade, quaecumque habes, vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni, sequere me ”.
Nova VulgataQui contristatus in hoc verbo, abiit maerens: erat enim habens possessiones multas.
22contristatus in verbo
Nova Vulgata 10,23Et circumspiciens Iesus ait discipulis suis: “ Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt ”.
Nova VulgataDiscipuli autem obstupescebant in verbis eius. At Iesus rursus respondens ait illis: “ Filii, quam difficile est in regnum Dei introire.
24Filioli, quam difficile est confidentes in pecuniis in regnum
Nova Vulgata10,25Facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei ”.
Nova Vulgata10,26Qui magis admirabantur dicentes ad semetipsos: “ Et quis potest salvus fieri? ”.
Nova Vulgata10,27Intuens illos Iesus ait: “ Apud homines impossibile est sed non apud Deum: omnia enim possibilia sunt apud Deum ”.
Nova Vulgata 10,28Coepit Petrus ei dicere: “ Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te ”.
Nova VulgataAit Iesus: “ Amen dico vobis: Nemo est, qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangelium,
29Respondens Iesus ait
Nova Vulgata10,30qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc, domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus, et in saeculo futuro vitam aeternam.
Nova Vulgata10,31Multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi ”.
Nova Vulgata Erant autem in via ascendentes in Hierosolymam, et praecedebat illos Iesus, et stupebant; illi autem sequentes timebant. Et assumens iterum Duodecim coepit illis dicere, quae essent ei eventura:
32et sequentes timebant
Nova VulgataEcce ascendimus in Hierosolymam; et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et damnabunt eum morte et tradent eum gentibus
33quia ecce ascendimus
Nova Vulgataet illudent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum, et post tres dies resurget ”.
34et tertia die resurget
Nova Vulgata Et accedunt ad eum Iacobus et Ioannes filii Zebedaei dicentes ei: “ Magister, volumus, ut quodcumque petierimus a te, facias nobis ”.
35dicentes: Magister | quodcumque petierimus facias
Nova Vulgata10,36At ille dixit eis: “ Quid vultis, ut faciam vobis? ”.
Nova Vulgata Illi autem dixerunt ei: “ Da nobis, ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram sedeamus in gloria tua ”.
37et dixerunt | ad sinistram tuam
Nova Vulgata10,38Iesus autem ait eis: “ Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismum, quo ego baptizor, baptizari? ”.
Nova Vulgata10,39At illi dixerunt ei: “ Possumus ”. Iesus autem ait eis: “ Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis et baptismum, quo ego baptizor, baptizabimini;
Nova Vulgata10,40sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare, sed quibus paratum est ”.
Nova Vulgata 10,41Et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et Ioanne.
Nova VulgataEt vocans eos Iesus ait illis: “ Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis, et principes eorum potestatem habent ipsorum.
42Iesus autem vocans eos
Nova VulgataNon ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri maior inter vos, erit vester minister;
43fieri maior erit vester minister
Nova Vulgata10,44et, quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus;
Nova Vulgata10,45nam et Filius hominis non venit, ut ministraretur ei, sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis ”.
Nova Vulgata 10,46Et veniunt Ierichum. Et proficiscente eo de Iericho et discipulis eius et plurima multitudine, filius Timaei Bartimaeus caecus sedebat iuxta viam mendicans.
Nova Vulgata10,47Qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est, coepit clamare et dicere: “ Fili David Iesu, miserere mei! ”.
Nova Vulgata10,48Et comminabantur ei multi, ut taceret; at ille multo magis clamabat: “ Fili David, miserere mei! ”.
Nova VulgataEt stans Iesus dixit: “ Vocate illum ”. Et vocant caecum dicentes ei: “ Animaequior esto. Surge, vocat te ”.
49Iesus praecepit illum vocari
Nova VulgataQui, proiecto vestimento suo, exsiliens venit ad Iesum.
50venit ad eum
Nova VulgataEt respondens ei Iesus dixit: “ Quid vis tibi faciam? ”. Caecus autem dixit ei: “ Rabboni, ut videam ”.
51respondens Iesus dixit illi
Nova VulgataEt Iesus ait illi: “ Vade; fides tua te salvum fecit ”. Et confestim vidit et sequebatur eum in via.