Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Titum epistula Sancti Pauli apostoli - 2

Ad Titum epistula Sancti Pauli apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 2 Tu autem loquere, quae decent sanam doctrinam.
1 quae decet
Nova Vulgata
2,2Senes, ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani fide, dilectione, patientia.
Nova Vulgata
Anus similiter in habitu sanctae, non criminatrices, non vino multo deditae, bene docentes, 
3 in habitu sancto
Nova Vulgata 2,4ut prudentiam doceant adulescentulas, ut viros suos ament, filios diligant, 
Nova Vulgata prudentes sint, castae,  domus curam habentes, benignae, subditae suis viris, ut non blasphemetur verbum Dei.
5 prudentes, castas | benignas, subditas suis viris 
Nova Vulgata
2,6Iuvenes similiter hortare, ut sobrii sint. 
Nova Vulgata In omnibus teipsum praebens exemplum bonorum operum, in doctrina integritatem, gravitatem, 
7 praebe
Nova Vulgata in verbo sano irreprehensibilem, ut is, qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis.
8 verbum sanum inreprehensibilem
Nova Vulgata
Servos dominis suis subditos esse in omnibus, placentes esse, non contradicentes, 
9 placentes, non contradicentes 
Nova Vulgata non fraudantes, sed omnem fidem bonam ostendentes, ut doctrinam salutaris nostri Dei ornent in omnibus.
10 sed in omnibus fidem bonam
Nova Vulgata
Apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibus 
11 Clem.: gratia Dei salvatoris nostri 
Nova Vulgata 2,12erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo, 
Nova Vulgata 2,13exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi, 
Nova Vulgata qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum peculiarem, sectatorem bonorum operum.
14 populum acceptabilem 
Nova Vulgata
2,15Haec loquere et exhortare et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat!