Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Thobis - 7
Thobis
Nova Vulgata Torna al libro
AT ebraico
Nova Vulgata
7
Et cum venisset in Ecbatana, dixit illi: «Azaria frater, duc me ad Raguel, fratrem nostrum, viam rectam». Et duxit eum ad domum Raguel, et invenerunt illum sedentem circa ostium atrii sui et salutaverunt illum priores. Et ille dixit eis: «Bene valeatis, fratres, intrate salvi et sani». Et induxit eos in domum suam.
Nova Vulgata
Et audivit Raguel hunc sermonem et dixit puero: «Manduca et bibe et suaviter tibi sit hac nocte. Non est enim homo, quem oporteat accipere Saram filiam meam nisi tu, frater. Similiter et mihi non licet eam dare alii viro nisi tibi, quia tu proximus mihi es. Verum autem tibi dicam, fili.
Nova Vulgata
Tradidi illam viris septem fratribus nostris, et omnes mortui sunt nocte, cum intrabant ad eam. Et nunc, fili, manduca et bibe, et Dominus faciet in vobis». Et dixit Thobias: «Hinc non edam neque bibam, donec, quae sunt ad me, confirmes». Et Raguel dixit ei: «Facio; et ipsa datur tibi secundum iudicium libri Moysis, et de caelo iudicatum est tibi illam dari. Duc sororem tuam; amodo tu illius frater es, et haec tua soror est. Datur tibi ex hodierno et in aeternum. Et Dominus caeli bene disponat vobis, fili, hac nocte et faciat misericordiam et pacem».
Nova Vulgata
Et accersivit Raguel Saram filiam suam, et accessit ad illum. Et, apprehensa manu illius, tradidit eam illi et dixit: «Duc secundum legem et iudicium, quod scriptum est in libro Moysis dari tibi uxorem. Habe et duc ad patrem tuum sanus. Et Deus caeli det vobis bonum iter et pacem».