Nova Vulgata4040,1Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et iugum grave super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum usque in diem reditus in matrem omnium:
Nova Vulgata 40,2cogitationes eorum et timores cordis, adinventio exspectationis, dies finitionis.
Nova Vulgata 40,3A residente super sedem gloriosam, usque ad humiliatum in terra et cinere;
Nova Vulgata 40,4ab eo, qui portat hyacinthum et coronam, usque ad eum, qui operitur lino crudo: furor, zelus, tumultus, fluctuatio et timor mortis et iracundia perseverans et contentio.
Nova Vulgata 40,5Et in tempore requiei in cubili somnus noctis immutat scientiam eius.
Nova Vulgata 40,6Modicum tamquam nihil in requie, et ab eo in somnis quasi in die laborat
Nova Vulgata 40,7conturbatus in visu cordis sui tamquam qui evaserit a facie belli; in tempore somni necessarii exsurrexit, et admirans ad nullum timorem.
Nova Vulgata 40,8Cum omni carne ab homine usque ad pecus; et super peccatores septuplum amplius:
Nova Vulgata 40,9ad haec mors, sanguis, contentio et romphaea, oppressiones, fames et contritio et flagella.
Nova Vulgata 40,10Super iniquos creata sunt haec omnia, et propter illos factus est cataclysmus.
Nova Vulgata 40,11Omnia, quae de terra sunt, in terram convertentur, et omnia, quae de aquis sunt, in mare revertentur.
Nova Vulgata 40,12Omne munus corruptionis et iniquitas delebitur, et fides in saeculum stabit.
Nova Vulgata 40,13Substantiae iniustorum sicut fluvius siccabuntur et sicut tonitruum magnum in pluvia evanescent.
Nova Vulgata 40,14In aperiendo manus suas laetabitur, sic praevaricatores in consummationem deficient.
Nova Vulgata 40,15Nepotes impiorum non multiplicabunt ramos, et radices immundae super cacumen petrae.
Nova Vulgata Viriditas super omnem aquam et ad oram fluminis, ante omne fenum evelletur.
16Viriditas – Vertit Gr «achi» («achei»), verbum Aegypt. et Copt. (Boh. «achi»), herba palustris, proprie scirpus, iuncus; H ’aḥû (cfr. Gn 41,2. 18; Is 19,7 [Gr]: Iob 8,11); H qdmwt, idem valet
Nova Vulgata 40,17Gratia sicut paradisus in benedictionibus, et eleemosyna in saeculum permanet.
Nova Vulgata 40,18Vita sibi sufficientis et operarii condulcabitur, et super utrumque, eius qui inveniet thesaurum.
Nova Vulgata 40,19Filii et aedificatio civitatis confirmant nomen, et super haec mulier immaculata computabitur.
Nova Vulgata 40,20Vinum et musica laetificant cor, et super utraque dilectio sapientiae.
Nova Vulgata 40,21Tibiae et psalterium suavem faciunt melodiam, et super utraque lingua suavis.
Nova Vulgata 40,22Gratiam et speciem desiderabit oculus, et super haec virides sationes.
Nova Vulgata 40,23Amicus et sodalis in tempore convenientes, et super utrosque mulier cum viro.
Nova Vulgata 40,24Fratres et adiutorium in tempore tribulationis, et super utraque eleemosyna liberabit.
Nova Vulgata 40,25Aurum et argentum firmant pedem, et super utrumque consilium acceptum habetur.
Nova Vulgata 40,26Facultates et virtutes exaltant cor, et super haec timor Domini.
Nova Vulgata 40,27Non est in timore Domini minoratio, et non est super eo inquirere adiutorium.
Nova Vulgata 40,28Timor Domini sicut paradisus benedictionis, et super omnem gloriam obumbratio eius.
Nova Vulgata 40,29Fili, in tempore vitae tuae ne indigeas; melius est enim mori quam indigere.
Nova Vulgata 40,30Vir respiciens in mensam alienam, non est vita eius in computatione vitae. Contaminat enim animam suam cibis alienis;
Nova Vulgata 40,31vir autem disciplinatus et eruditus custodiet se.
Nova Vulgata 40,32In ore impudentis condulcabitur mendicatio, et in ventre eius ignis ardebit.