Nova Vulgata20Postquam autem cessavit tumultus, accersitis Paulus discipulis et exhortatus eos, valedixit et profectus est, ut iret in Macedoniam.
1vocatis Paulus discipulis
Nova Vulgata20,2Cum autem perambulasset partes illas et exhortatus eos fuisset multo sermone, venit ad Graeciam;
Nova Vulgatacumque fecisset menses tres, factae sunt illi insidiae a Iudaeis navigaturo in Syriam, habuitque consilium, ut reverteretur per Macedoniam.
3ubi cum fecisset menses tres
Nova VulgataComitabatur autem eum Sopater Pyrrhi Beroeensis, Thessalonicensium vero Aristarchus et Secundus et Gaius Derbeus et Timotheus, Asiani vero Tychicus et Trophimus.
4Comitatus est autem eum
Nova Vulgata20,5Hi cum praecessissent, sustinebant nos Troade;
Nova Vulgata20,6nos vero navigavimus post dies Azymorum a Philippis et venimus ad eos Troadem in diebus quinque, ubi demorati sumus diebus septem.
Nova Vulgata In una autem sabbatorum, cum convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat eis, profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediam noctem.
7In una autem sabbati
Nova Vulgata20,8Erant autem lampades copiosae in cenaculo, ubi eramus congregati;
Nova Vulgatasedens autem quidam adulescens nomine Eutychus super fenestram, cum mergeretur somno gravi disputante diutius Paulo, eductus somno cecidit de tertio cenaculo deorsum et sublatus est mortuus.
9disputante diu Paulo
Nova VulgataCum descendisset autem Paulus, incubuit super eum et complexus dixit: “ Nolite turbari, anima enim ipsius in eo est! ”.
10ad quem cum descendisset Paulus
Nova Vulgata20,11Ascendens autem frangensque panem et gustans satisque allocutus usque in lucem, sic profectus est.
Nova Vulgata20,12Adduxerunt autem puerum viventem et consolati sunt non minime.
Nova Vulgata Nos autem praecedentes navi enavigavimus in Asson, inde suscepturi Paulum, sic enim disposuerat volens ipse per terram iter facere.
13Nos autem ascendentes navem enavigavimus in Asson | sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus
Nova Vulgata20,14Cum autem convenisset nos in Asson, assumpto eo, venimus Mitylenen
Nova Vulgataet inde navigantes sequenti die pervenimus contra Chium et alia applicuimus Samum et sequenti venimus Miletum.
15sequenti die venimus contra Chium
Nova Vulgata20,16Proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum, ne qua mora illi fieret in Asia; festinabat enim, si possibile sibi esset, ut diem Pentecosten faceret Hierosolymis.
Nova Vulgata A Mileto autem mittens Ephesum convocavit presbyteros ecclesiae.
17vocavit maiores natu ecclesiae
Nova VulgataQui cum venissent ad eum, dixit eis: “ Vos scitis a prima die, qua ingressus sum in Asiam, qualiter vobiscum per omne tempus fuerim,
18Qui cum venissent ad eum et simul essent dixit
Nova Vulgataserviens Domino cum omni humilitate et lacrimis et tentationibus, quae mihi acciderunt in insidiis Iudaeorum;
19quae mihi acciderunt ex insidiis Iudaeorum
Nova Vulgata20,20quomodo nihil subtraxerim utilium, quominus annuntiarem vobis et docerem vos publice et per domos,
Nova Vulgatatestificans Iudaeis atque Graecis in Deum paenitentiam et fidem in Dominum nostrum Iesum.
21Iudaeis atque gentilibus | in Dominum nostrum Iesum Christum
Nova Vulgata20,22Et nunc ecce alligatus ego Spiritu vado in Ierusalem, quae in ea eventura sint mihi ignorans,
Nova Vulgata20,23nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates protestatur mihi dicens quoniam vincula et tribulationes me manent.
Nova VulgataSed nihili facio animam meam pretiosam mihi, dummodo consummem cursum meum et ministerium, quod accepi a Domino Iesu, testificari evangelium gratiae Dei.
24Sed nihil horum vereor nec facio animam pretiosorem quam me
Nova Vulgata Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi praedicans regnum;
25praedicans regnum Dei
Nova Vulgata20,26quapropter contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium;
Nova Vulgata20,27non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis.
Nova VulgataAttendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos, pascere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.
28regere ecclesiam Dei
Nova Vulgata20,29Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi graves in vos non parcentes gregi,
Nova Vulgataet ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa, ut abstrahant discipulos post se.
30ut abducant discipulos post se
Nova Vulgata20,31Propter quod vigilate, memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi cum lacrimis monens unumquemque vestrum.
Nova Vulgata 20,32Et nunc commendo vos Deo et verbo gratiae ipsius, qui potens est aedificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus.
Nova Vulgata20,33Argentum aut aurum aut vestem nullius concupivi;
Nova Vulgata20,34ipsi scitis quoniam ad ea, quae mihi opus erant et his, qui mecum sunt, ministraverunt manus istae.
Nova VulgataOmnia ostendi vobis quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos, ac meminisse verborum Domini Iesu, quoniam ipse dixit: “Beatius est magis dare quam accipere!” ”.
35ac meminisse verbi Domini Iesu
Nova Vulgata 20,36Et cum haec dixisset, positis genibus suis, cum omnibus illis oravit.
Nova Vulgata20,37Magnus autem fletus factus est omnium, et procumbentes super collum Pauli osculabantur eum
Nova Vulgatadolentes maxime in verbo, quod dixerat, quoniam amplius faciem eius non essent visuri. Et deducebant eum ad navem.