Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Hebraeos Epistula Sancti Pauli Apostoli - 11

Ad Hebraeos Epistula Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 11 Est autem fides sperandorum substantia, rerum argumentum non apparentium. 2 In hac enim testimonium consecuti sunt seniores
1 rerum argumentum non parentum
Nova Vulgata In hac enim testimonium consecuti sunt seniores.
2 consecuti sunt senes
Nova Vulgata
Fide intellegimus aptata esse saecula verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia facta sint.
3 visibilia fierent
Nova Vulgata
Fide ampliorem hostiam Abel quam Cain obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse iustus, testimonium perhibente muneribus eius Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur.
4 Fide plurimam hostiam
Nova Vulgata
Fide Henoch translatus est, ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus; ante translationem enim testimonium accepit placuisse Deo.
5 testimonium habebat placuisse Deo
Nova Vulgata 11,6Sine fide autem impossibile placere; credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit.
Nova Vulgata
Fide Noe responso accepto de his, quae adhuc non videbantur, reveritus aptavit arcam in salutem domus suae; per quam damnavit mundum, et iustitiae, quae secundum fidem est, heres est institutus.
7 metuens aptavit arcam | et iustitiae quae per fidem est
Nova Vulgata
Fide vocatus Abraham oboedivit in locum exire, quem accepturus erat in hereditatem, et exivit nesciens quo iret.
8 Fide qui vocatur Abraham
Nova Vulgata
Fide peregrinatus est in terra promissionis tamquam in aliena in casulis habitando cum Isaac et Iacob, coheredibus promissionis eiusdem;
9 Fide moratus est in terra repromissionis | coheredibus repromissionis
Nova Vulgata 11,10exspectabat enim fundamenta habentem civitatem, cuius artifex et conditor Deus.
Nova Vulgata
11,11Fide — et ipsa Sara sterilis — virtutem in conceptionem seminis accepit etiam praeter tempus aetatis, quoniam fidelem credidit esse, qui promiserat;
Nova Vulgata propter quod et ab uno orti sunt, et hoc emortuo, tamquam sidera caeli in multitudine et sicut arena, quae est ad oram maris innumerabilis.
12 et haec emortuo | in multitudinem
Nova Vulgata
Iuxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis promissionibus, sed a longe eas aspicientes et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram;
13 non acceptis repromissionibus
Nova Vulgata 11,14qui enim haec dicunt, significant se patriam inquirere.
Nova Vulgata Et siquidem illius meminissent, de qua exierant, habebant utique tempus revertendi;
15 de qua exierunt
Nova Vulgata 11,16nunc autem meliorem appetunt, id est caelestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum, paravit enim illis civitatem.
Nova Vulgata
Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat ille, qui susceperat promissiones,
17 offerebat qui | repromissiones
Nova Vulgata ad quem dictum erat: “ In Isaac vocabitur tibi semen ”,
18 dictum est quia
Nova Vulgata arbitratus quia et a mortuis suscitare potens est Deus; unde eum et in parabola reportavit.
19 arbitrans quia | et in parabola accepit
Nova Vulgata
11,20Fide et de futuris benedixit Isaac Iacob et Esau.
Nova Vulgata
Fide Iacob moriens singulis filiorum Ioseph benedixit et adoravit super fastigium virgae suae.
21 et adoravit fastigium virgae eius
Nova Vulgata
11,22Fide Ioseph moriens de profectione filiorum Israel memoratus est et de ossibus suis mandavit.
Nova Vulgata
Fide Moyses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent formosum infantem et non timuerunt regis edictum.
23 elegantem infantem
Nova Vulgata
Fide Moyses grandis factus negavit se dici filium filiae pharaonis,
24 negavit se esse
Nova Vulgata magis eligens affligi cum populo Dei quam temporalem peccati habere iucunditatem,
25 quam temporalis
Nova Vulgata maiores divitias aestimans thesauris Aegypti improperium Christi; aspiciebat enim in remunerationem.
26 thesauro Aegyptiorum
Nova Vulgata
11,27Fide reliquit Aegyptum non veritus animositatem regis, invisibilem enim tamquam videns sustinuit.
Nova Vulgata
Fide celebravit Pascha et sanguinis effusionem, ne, qui vastabat primogenita, tangeret ea.
28 primitiva tangeret eos
Nova Vulgata
11,29Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram, quod experti Aegyptii devorati sunt.
Nova Vulgata
Fide muri Iericho ruerunt circuiti diebus septem.
30 dierum septem
Nova Vulgata
Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, quia exceperat exploratores cum pace.
31 cum incredulis, excipiens
Nova Vulgata
Et quid adhuc dicam? Deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Iephte, David et Samuel atque prophetis,
32 et Samuel et prophetis
Nova Vulgata 11,33qui per fidem devicerunt regna, operati sunt iustitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum,
Nova Vulgata 11,34exstinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum;
Nova Vulgata 11,35acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos; alii autem distenti sunt, non suscipientes redemptionem, ut meliorem invenirent resurrectionem;
Nova Vulgata alii vero ludibria et verbera experti sunt, insuper et vincula et carcerem;
36 et verbera experti insuper et vincula et carceres
Nova Vulgata lapidati sunt, secti sunt, in occisione gladii mortui sunt, circumierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti,
37 secti sunt, temptati sunt, in occisione
Nova Vulgata 11,38quibus dignus non erat mundus, in solitudinibus errantes et montibus et speluncis et in cavernis terrae.
Nova Vulgata
Et hi omnes testimonium per fidem consecuti non reportaverunt promissionem,
39 et hii omnes testimonio fidei probati non acceperunt repromissionem
Nova Vulgata 11,40Deo pro nobis melius aliquid providente, ut ne sine nobis consummarentur.