Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Actus Apostolorum - 28

Actus Apostolorum

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 28 Et cum evasissemus, tunc cognovimus quia Melita insula vocatur.
1 quia Militene insula vocatur
Nova Vulgata Barbari vero praestabant non modicam humanitatem nobis; accensa enim pyra, suscipiebant nos omnes propter imbrem, qui imminebat et frigus.
2 accensa enim pyra reficiebant nos omnes
Nova Vulgata 28,3Cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem et imposuisset super ignem, vipera, a calore cum processisset, invasit manum eius.
Nova Vulgata Ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu eius, ad invicem dicebant: “ Utique homicida est homo hic, qui cum evaserit de mari, Ultio non permisit vivere ”.
4 non sinit vivere
Nova Vulgata 28,5Et ille quidem excutiens bestiam in ignem, nihil mali passus est;
Nova Vulgata at illi exspectabant eum in tumorem convertendum aut subito casurum et mori. Diu autem illis exspectantibus et videntibus nihil mali in eo fieri, convertentes se dicebant eum esse deum.
6 at illi existimabant eum | et subito | Diu autem illis sperantibus
Nova Vulgata
In locis autem illis erant praedia principis insulae nomine Publii, qui nos suscipiens triduo benigne hospitio recepit.
7 benigne exhibuit
Nova Vulgata Contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum iacere, ad quem Paulus intravit et, cum orasset et imposuisset ei manus, sanavit eum.
8 et inposuisset ei manus salvavit eum
Nova Vulgata Quo facto et ceteri, qui in insula habebant infirmitates, accedebant et curabantur;
9 Quo facto et omnes qui in insula
Nova Vulgata 28,10qui etiam multis honoribus nos honoraverunt et navigantibus imposuerunt, quae necessaria erant.
Nova Vulgata
28,11Post menses autem tres navigavimus in navi Alexandrina, quae in insula hiemaverat, cui erat insigne Castorum.
Nova Vulgata 28,12Et cum venissemus Syracusam, mansimus ibi triduo;
Nova Vulgata inde solventes devenimus Rhegium. Et post unum diem, superveniente austro, secunda die venimus Puteolos,
13 inde circumlegentes devenimus Regium. Et post unum diem flante austro
Nova Vulgata 28,14ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem; et sic venimus Romam.
Nova Vulgata Et inde cum audissent de nobis fratres, occurrerunt nobis usque ad Appii Forum et Tres Tabernas; quos cum vidisset Paulus, gratias agens Deo, accepit fiduciam.
15 Et inde cum audissent fratres | et Tribus Tabernis
Nova Vulgata
Cum introissemus autem Romam, permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite.
16 Cum venissemus autem Romam
Nova Vulgata Factum est autem ut post tertium diem convocaret primos Iudaeorum; cumque convenissent dicebat eis: “ Ego, viri fratres, nihil adversus plebem faciens aut mores paternos, vinctus ab Hierosolymis traditus sum in manus Romanorum,
17 post tertium autem diem convocavit
Nova Vulgata qui cum interrogationem de me habuissent, volebant dimittere eo quod nulla causa esset mortis in me;
18 voluerunt me dimittere
Nova Vulgata 28,19contradicentibus autem Iudaeis, coactus sum appellare Caesarem, non quasi gentem meam habens aliquid accusare.
Nova Vulgata 28,20Propter hanc igitur causam rogavi vos videre et alloqui; propter spem enim Israel catena hac circumdatus sum ”.
Nova Vulgata 28,21At illi dixerunt ad eum: “ Nos neque litteras accepimus de te a Iudaea, neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit aut locutus est quid de te malum.
Nova Vulgata 28,22Rogamus autem a te audire quae sentis, nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur ”.
Nova Vulgata
28,23Cum constituissent autem illi diem, venerunt ad eum in hospitium plures, quibus exponebat testificans regnum Dei suadensque eos de Iesu ex Lege Moysis et Prophetis a mane usque ad vesperam.
Nova Vulgata 28,24Et quidam credebant his, quae dicebantur, quidam vero non credebant;
Nova Vulgata cumque invicem non essent consentientes, discedebant, dicente Paulo unum verbum: “ Bene Spiritus Sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres vestros
25 dicente Paulo unum verbum quia | ad patres nostros
Nova Vulgata dicens:
Vade ad populum istum et dic:
Auditu audietis et non intellegetis,
et videntes videbitis et non perspicietis.
26 aure audietis et non intellegetis
Nova Vulgata
Incrassatum est enim cor populi huius,
et auribus graviter audierunt
et oculos suos compresserunt,
ne forte videant oculis
et auribus audiant
et corde intellegant et convertantur,
et sanabo illos
”.
27 et sanem illos
Nova Vulgata
28,28Notum ergo sit vobis quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei; ipsi et audient! ”.
Nova Vulgata  
29 Clem.: Et cum haec dixisset exierunt ab eo Iudaei multam habentes inter se quaestionem
Nova Vulgata
28,30Mansit autem biennio toto in suo conducto; et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum,
Nova Vulgata 28,31praedicans regnum Dei et docens quae sunt de Domino Iesu Christo cum omni fiducia sine prohibitione.