Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Matthaeum - 24

Evangelium Secundum Matthaeum

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 24 24,1Et egressus Iesus de templo ibat, et accesserunt discipuli eius, ut ostenderent ei aedificationes templi;
Nova Vulgata ipse autem respondens dixit eis: “ Non videtis haec omnia? Amen dico vobis: Non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruetur ”.
2 Videtis haec omnia? | qui non destruatur
Nova Vulgata 24,3Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes: “ Dic nobis: Quando haec erunt, et quod signum adventus tui et consummationis saeculi? ”.
Nova Vulgata
24,4Et respondens Iesus dixit eis: “ Videte, ne quis vos seducat.
Nova Vulgata 24,5Multi enim venient in nomine meo dicentes: "Ego sum Christus", et multos seducent.
Nova Vulgata Audituri enim estis proelia et opiniones proeliorum. Videte, ne turbemini; oportet enim fieri, sed nondum est finis.
6 oportet enim haec fieri
Nova Vulgata Consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt fames et terrae motus per loca;
7 et erunt pestilentiae et fames et terrae motus
Nova Vulgata 24,8haec autem omnia initia sunt dolorum.
Nova Vulgata 24,9Tunc tradent vos in tribulationem et occident vos, et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum.
Nova Vulgata 24,10Et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicem;
Nova Vulgata 24,11et multi pseudoprophetae surgent et seducent multos.
Nova Vulgata Et, quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum;
12 quoniam abundabit
Nova Vulgata 24,13qui autem permanserit usque in finem, hic salvus erit.
Nova Vulgata 24,14Et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus; et tunc veniet consummatio.
Nova Vulgata
24,15Cum ergo videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intellegat:
Nova Vulgata 24,16tunc qui in Iudaea sunt, fugiant ad montes;
Nova Vulgata qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua;
17 et qui in tecto
Nova Vulgata et, qui in agro, non revertatur tollere pallium suum.
18 tollere tunicam suam
Nova Vulgata Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus!
19 praegnatibus
Nova Vulgata
24,20Orate autem, ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato:
Nova Vulgata 24,21erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet.
Nova Vulgata 24,22Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro; sed propter electos breviabuntur dies illi.
Nova Vulgata Tunc si quis vobis dixerit: "Ecce hic Christus" aut: "Hic", nolite credere.
23 aut illic
Nova Vulgata 24,24Surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi.
Nova Vulgata 24,25Ecce praedixi vobis.
Nova Vulgata 24,26Si ergo dixerint vobis: "Ecce in deserto est", nolite exire; "Ecce in penetralibus", nolite credere:
Nova Vulgata sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidentem, ita erit adventus Filii hominis.
27 in occidente ita erit et adventus
Nova Vulgata 24,28Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur aquilae.
Nova Vulgata
24,29Statim autem post tribulationem dierum illorum, sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur.
Nova Vulgata Et tunc parebit signum Filii hominis in caelo, et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute et gloria multa;
30 cum virtute multa et maiestate
Nova Vulgata et mittet angelos suos cum tuba magna, et congregabunt electos eius a quattuor ventis, a summis caelorum usque ad terminos eorum.
31 cum tuba et voce magna
Nova Vulgata
24,32Ab arbore autem fici discite parabolam: cum iam ramus eius tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est aestas.
Nova Vulgata 24,33Ita et vos, cum videritis haec omnia, scitote quia prope est in ianuis.
Nova Vulgata 24,34Amen dico vobis: Non praeteribit haec generatio, donec omnia haec fiant.
Nova Vulgata 24,35Caelum et terra transibunt, verba vero mea non praeteribunt.
Nova Vulgata
De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli caelorum neque Filius, nisi Pater solus.
36 neque angeli caelorum nisi Pater solus
Nova Vulgata Sicut enim dies Noe, ita erit adventus Filii hominis.
37 Sicut autem in diebus Noe, ita erit et adventus
Nova Vulgata 24,38Sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo introivit in arcam Noe,
Nova Vulgata 24,39et non cognoverunt, donec venit diluvium et tulit omnes, ita erit et adventus Filii hominis.
Nova Vulgata Tunc duo erunt in agro: unus assumitur, et unus relinquitur;
40 unus assumetur et unus relinquetur
Nova Vulgata duae molentes in mola: una assumitur, et una relinquitur.
41 una assumetur et una relinquetur
Nova Vulgata
Vigilate ergo, quia nescitis qua die Dominus vester venturus sit.
42 nescitis qua hora
Nova Vulgata 24,43Illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique et non sineret perfodi domum suam.
Nova Vulgata Ideo et vos estote parati, quia, qua nescitis hora, Filius hominis venturus est. 
44 Ideoque et vos
Nova Vulgata Quis putas est fidelis servus et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis cibum in tempore?
45 quem constituit dominus suus
Nova Vulgata 24,46Beatus ille servus, quem cum venerit dominus eius, invenerit sic facientem.
Nova Vulgata 24,47Amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet eum.
Nova Vulgata 24,48Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: "Moram facit dominus meus venire",
Nova Vulgata 24,49et coeperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriis,
Nova Vulgata veniet dominus servi illius in die, qua non sperat, et in hora, qua ignorat,
50 et hora qua ignorat
Nova Vulgata 24,51et dividet eum partemque eius ponet cum hypocritis; illic erit fletus et stridor dentium.