Nova Vulgata2222,1Appropinquabat autem dies festus Azymorum, qui dicitur Pascha.
Nova Vulgata22,2Et quaerebant principes sacerdotum et scribae quomodo eum interficerent; timebant vero plebem.
Nova Vulgata22,3Intravit autem Satanas in Iudam, qui cognominabatur Iscarioth, unum de Duodecim;
Nova Vulgata22,4et abiit et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus quemadmodum illum traderet eis.
Nova Vulgata22,5Et gavisi sunt et pacti sunt pecuniam illi dare.
Nova VulgataEt spopondit et quaerebat opportunitatem, ut eis traderet illum sine turba.
6ut traderet illum sine turbis
Nova Vulgata 22,7Venit autem dies Azymorum, in qua necesse erat occidi Pascha.
Nova Vulgata22,8Et misit Petrum et Ioannem dicens: “ Euntes parate nobis Pascha, ut manducemus ”.
Nova VulgataAt illi dixerunt ei: “Ubi vis paremus? ”.
9At illi dixerunt: Ubi
Nova VulgataEt dixit ad eos: “ Ecce introeuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo amphoram aquae portans; sequimini eum in domum, in quam intrat.
10in domum in qua
Nova Vulgata22,11Et dicetis patri familias domus: “Dicit tibi Magister: Ubi est deversorium ubi Pascha cum discipulis meis manducem?”.
Nova VulgataIpse vobis ostendet cenaculum magnum stratum; ibi parate ”.
12Et ipse vobis | et ibi parate
Nova Vulgata22,13Euntes autem invenerunt, sicut dixit illis, et paraverunt Pascha.
Nova Vulgata Et cum facta esset hora, discubuit, et apostoli cum eo.
14et duodecim apostoli
Nova Vulgata22,15Et ait illis: “ Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum, antequam patiar.
Nova VulgataDico enim vobis: Non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei ”.
16Dico enim vobis quia ex hoc non manducabo
Nova VulgataEt accepto calice, gratias egit et dixit: “ Accipite hoc et dividite inter vos.
17accipite et dividite
Nova VulgataDico enim vobis: Non bibam amodo de generatione vitis, donec regnum Dei veniat ”.
18quod non bibam de generatione vitis
Nova Vulgata22,1919 Et accepto pane, gratias egit et fregit et dedit eis dicens: “ Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur. Hoc facite in meam commemorationem ”.
Nova VulgataSimiliter et calicem, postquam cenavit, dicens: “ Hic calix novum testamentum est in sanguine meo, qui pro vobis funditur.
20Hic est calix novum testamentum | quod pro vobis funditur (Clem.: fundetur)
Nova Vulgata 22,21Verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa;
Nova Vulgata22,22et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit; verumtamen vae illi homini, per quem traditur! ”.
Nova Vulgata22,23Et ipsi coeperunt quaerere inter se quis esset ex eis, qui hoc facturus esset.
Nova Vulgata 22,24Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse maior.
Nova Vulgata22,25Dixit autem eis: “ Reges gentium dominantur eorum et, qui potestatem habent super eos, benefici vocantur.
Nova VulgataVos autem non sic, sed qui maior est in vobis, fiat sicut iunior; et, qui praecessor est, sicut ministrator.
26Clem.: sicut minor
Nova Vulgata22,27Nam quis maior est: qui recumbit, an qui ministrat? Nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat.
Nova Vulgata 22,28Vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis;
Nova Vulgata22,29et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum,
Nova Vulgataut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israel.
30in regno et sedeatis
Nova Vulgata Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum;
31Ait autem Dominus: Simon, Simon
Nova Vulgata22,32ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua. Et tu, aliquando conversus, confirma fratres tuos ”.
Nova Vulgata22,33Qui dixit ei: “ Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire ”.
Nova Vulgata22,34Et ille dixit: “ Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me ”.
Nova Vulgata 22,35Et dixit eis: “ Quando misi vos sine sacculo et pera et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis? ”. At illi dixerunt: “ Nihil ”.
Nova Vulgata22,36Dixit ergo eis: “ Sed nunc, qui habet sacculum, tollat, similiter et peram; et, qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium.
Nova VulgataDico enim vobis: Hoc, quod scriptum est, oportet impleri in me, illud: “Cum iniustis deputatus est”. Etenim ea, quae sunt de me, adimpletionem habent ”.
37quoniam adhuc hoc | et quod cum iniustis | de me finem habent
Nova Vulgata22,38At illi dixerunt: “ Domine, ecce gladii duo hic ”. At ille dixit eis: “ Satis est ”.
Nova Vulgata 22,39Et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum; secuti sunt autem illum et discipuli.
Nova Vulgata22,40Et cum pervenisset ad locum, dixit illis: “ Orate, ne intretis in tentationem ”.
Nova Vulgata22,41Et ipse avulsus est ab eis, quantum iactus est lapidis, et, positis genibus, orabat
Nova Vulgata22,42dicens: “ Pater, si vis, transfer calicem istum a me; verumtamen non mea voluntas sed tua fiat ”.
Nova VulgataApparuit autem illi angelus de caelo confortans eum. Et factus in agonia prolixius orabat.
43-44desunt in aliq. codd.
Nova Vulgata22,44Et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram.
Nova VulgataEt cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos, invenit eos dormientes prae tristitia
45ad discipulos suos
Nova Vulgata22,46et ait illis: “ Quid dormitis? Surgite; orate, ne intretis in tentationem ”.
Nova Vulgata 22,47Adhuc eo loquente, ecce turba, et qui vocabatur Iudas, unus de Duodecim, antecedebat eos et appropinquavit Iesu, ut oscularetur eum.
Nova Vulgata22,48Iesus autem dixit ei: “ Iuda, osculo Filium hominis tradis? ”.
Nova VulgataVidentes autem hi, qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt: “ Domine, si percutimus in gladio? ”.
49dixerunt ei
Nova Vulgata22,50Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum et amputavit auriculam eius dextram.
Nova Vulgata22,51Respondens autem Iesus ait: “ Sinite usque huc! ”. Et cum tetigisset auriculam eius, sanavit eum.
Nova Vulgata22,52Dixit autem Iesus ad eos, qui venerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi et seniores: “ Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus?
Nova Vulgata22,53Cum cotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me; sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum ”.
Nova Vulgata Comprehendentes autem eum, duxerunt et introduxerunt in domum principis sacerdotum. Petrus vero sequebatur a longe.
54duxerunt ad domum
Nova VulgataAccenso autem igni in medio atrio et circumsedentibus illis, sedebat Petrus in medio eorum.
55erat Petrus in medio eorum
Nova Vulgata22,56Quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita, dixit:
Nova Vulgata22,57“ Et hic cum illo erat! ”. At ille negavit eum dicens:
Nova Vulgata22,58“ Mulier, non novi illum! ”. Et post pusillum alius videns eum dixit: “ Et tu de illis es! ”. Petrus vero ait: “ O homo, non sum! ”.
Nova Vulgata22,59Et intervallo facto quasi horae unius, alius quidam affirmabat dicens: “ Vere et hic cum illo erat, nam et Galilaeus est! ”.
Nova Vulgata22,60Et ait Petrus: “ Homo, nescio quid dicis! ”. Et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus.
Nova VulgataEt conversus Dominus respexit Petrum; et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixit ei: “ Priusquam gallus cantet hodie, ter me negabis ”.
61sicut dixit quia priusquam gallus cantet ter
Nova VulgataEt egressus foras flevit amare.
62Petrus flevit amare
Nova Vulgata 22,63Et viri, qui tenebant illum, illudebant ei caedentes,
Nova Vulgataet velaverunt eum et interrogabant eum dicentes: “ Prophetiza: Quis est, qui te percussit? ”.
64et velaverunt eum et percutiebant faciem eius
Nova Vulgata22,65Et alia multa blasphemantes dicebant in eum.
Nova Vulgata 22,66Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae et duxerunt illum in concilium suum
Nova Vulgatadicentes: “ Si tu es Christus, dic nobis ”. Et ait illis: “ Si vobis dixero, non credetis;
67non credetis mihi
Nova Vulgatasi autem interrogavero, non respondebitis mihi.
68si autem et interrogavero non respondetis mihi neque dimittetis
Nova Vulgata22,69Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei ”.
Nova VulgataDixerunt autem omnes: “ Tu ergo es Filius Dei? ”. Qui ait ad illos: “ Vos dicitis quia ego sum ”.
70Qui ait: Vos
Nova Vulgata22,71At illi dixerunt: “ Quid adhuc desideramus testimonium? Ipsi enim audivimus de ore eius! ”.