Nova Vulgata22Et ostendit mihi fluvium aquae vitae splendidum tamquam crystallum, procedentem de throno Dei et Agni.
1procedentem de sede Dei et Agni
Nova VulgataIn medio plateae eius et fluminis ex utraque parte lignum vitae afferens fructus duodecim, per menses singulos reddens fructum suum, et folia ligni ad sanitatem gentium.
2et ex utraque parte fluminis lignum vitae | per menses singula reddentia
Nova VulgataEt omne maledictum non erit amplius. Et thronus Dei et Agni in illa erit; et servi eius servient illi
3et sedes Dei et Agni in illa erunt
Nova Vulgata22,4et videbunt faciem eius, et nomen eius in frontibus eorum.
Nova VulgataEt nox ultra non erit, et non egent lumine lucernae neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit super illos, et regnabunt in saecula saeculorum.
5et non egebunt lumine lucernae | quoniam Dominus Deus inluminat illos
Nova Vulgata 22,6Et dixit mihi: “ Haec verba fidelissima et vera sunt, et Dominus, Deus spirituum prophetarum, misit angelum suum ostendere servis suis, quae oportet fieri cito.
Nova VulgataEt ecce venio velociter. Beatus, qui servat verba prophetiae libri huius ”.
7qui custodit verba
Nova Vulgata 22,8Et ego Ioannes, qui audivi et vidi haec. Et postquam audissem et vidissem, cecidi, ut adorarem ante pedes angeli, qui mihi haec ostendebat.
Nova Vulgata22,9Et dicit mihi: “ Vide, ne feceris. Conservus tuus sum et fratrum tuorum prophetarum et eorum, qui servant verba libri huius; Deum adora! ”.
Nova Vulgata 22,10Et dicit mihi: “ Ne signaveris verba prophetiae libri huius; tempus enim prope est!
Nova VulgataQui nocet, noceat adhuc, et, qui sordidus est, sordescat adhuc, et iustus iustitiam faciat adhuc, et sanctus sanctificetur adhuc.
11et qui in sordibus est
Nova Vulgata Ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique sicut opus eius est.
12reddere unicuique secundum opera sua
Nova VulgataEgo Alpha et Omega, primus et novissimus, principium et finis.
13ego A et Ω primus et novissimus
Nova VulgataBeati, qui lavant stolas suas, ut sit potestas eorum super lignum vitae, et per portas intrent in civitatem.
14ut sit potestas eorum in ligno vitae et portis intrent
Nova Vulgata22,15Foris canes et venefici et impudici et homicidae et idolis servientes et omnis, qui amat et facit mendacium!
Nova Vulgata Ego Iesus misi angelum meum testificari vobis haec super ecclesiis. Ego sum radix et genus David, stella splendida matutina ”.
16in ecclesiis | Stella splendida et matutina
Nova Vulgata 22,17Et Spiritus et sponsa dicunt: “ Veni! ”. Et, qui audit, dicat: “ Veni! ”. Et, qui sitit, veniat; qui vult, accipiat aquam vitae gratis.
Nova Vulgata 22,18Contestor ego omni audienti verba prophetiae libri huius: Si quis apposuerit ad haec, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto;
Nova Vulgataet si quis abstulerit de verbis libri prophetiae huius, auferet Deus partem eius de ligno vitae et de civitate sancta, de his, quae scripta sunt in libro isto.
19et si quis deminuerit de verbis libri | et de civitate sancta et de his
Nova Vulgata 22,20Dicit, qui testimonium perhibet istorum: “ Etiam, venio cito ”. “ Amen. Veni, Domine Iesu! ”.