Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Philippenses Epistula Sancti Pauli Apostoli - 1

Ad Philippenses Epistula Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 1 Paulus et Timotheus servi Christi Iesu omnibus sanctis in Christo Iesu, qui sunt Philippis, cum episcopis et diaconis:
1 servi Iesu Christi
Nova Vulgata 1,2gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
Nova Vulgata 1,3Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri
Nova Vulgata semper in omni oratione mea pro omnibus vobis cum gaudio deprecationem faciens
4 in cunctis orationibus meis
Nova Vulgata super communione vestra in evangelio a prima die usque nunc,
5 super communicatione vestra
Nova Vulgata 1,6confidens hoc ipsum, quia, qui coepit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Iesu;
Nova Vulgata sicut est mihi iustum hoc sentire pro omnibus vobis, eo quod habeam in corde vos et in vinculis meis et in defensione et confirmatione evangelii socios gratiae meae omnes vos esse.
7 socios gaudii mei
Nova Vulgata Testis enim mihi Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Christi Iesu.
8 mihi est Deus
Nova Vulgata 1,9Et hoc oro, ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia et omni sensu,
Nova Vulgata ut probetis potiora, ut sitis sinceri et sine offensa in diem Christi,
10 ut sitis sinceres
Nova Vulgata repleti fructu iustitiae, qui est per Iesum Christum, in gloriam et laudem Dei.
11 iustitiae per Christum Iesum
Nova Vulgata
1,12Scire autem vos volo, fratres, quia, quae circa me sunt, magis ad profectum venerunt evangelii,
Nova Vulgata 1,13ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni praetorio et in ceteris omnibus,
Nova Vulgata et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis abundantius audere sine timore verbum loqui.
14 verbum Dei loqui
Nova Vulgata 1,15Quidam quidem et propter invidiam et contentionem, quidam autem et propter bonam voluntatem Christum praedicant;
Nova Vulgata hi quidem ex caritate scientes quoniam in defensionem evangelii positus sum,
16 quidam ex caritate
Nova Vulgata illi autem ex contentione Christum annuntiant, non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis.
17 quidam autem ex contentione
Nova Vulgata Quid enim? Dum omni modo, sive sub obtentu sive in veritate, Christus annuntietur, et in hoc gaudeo; sed et gaudebo,
18 sive per occasionem sive per veritatem
Nova Vulgata 1,19scio enim quia hoc mihi proveniet in salutem per vestram orationem et subministrationem Spiritus Iesu Christi,
Nova Vulgata 1,20secundum exspectationem et spem meam quia in nullo confundar, sed in omni fiducia sicut semper et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam sive per mortem.
Nova Vulgata
1,21Mihi enim vivere Christus est et mori lucrum.
Nova Vulgata 1,22Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro.
Nova Vulgata Coartor autem ex his duobus: desiderium habens dissolvi et cum Christo esse, multo magis melius;
23 coartor autem e duobus
Nova Vulgata 1,24permanere autem in carne magis necessarium est propter vos.
Nova Vulgata 1,25Et hoc confidens scio quia manebo et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum et gaudium fidei,
Nova Vulgata ut gloriatio vestra abundet in Christo Iesu in me per meum adventum iterum ad vos.
26 ut gratulatio vestra
Nova Vulgata
Tantum digne evangelio Christi conversamini, ut sive cum venero et videro vos, sive absens audiam de vobis quia statis in uno Spiritu unanimes concertantes fide evangelii
27 quia stetistis uno spiritu unianimes conlaborantes fide evangelii
Nova Vulgata et in nullo perterriti ab adversariis, quod est illis indicium perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo;
28 et in nullo terreamini | quae est illis causa perditionis
Nova Vulgata quia vobis hoc donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini
29 quia vobis donatum est
Nova Vulgata idem certamen habentes, quale vidistis in me et nunc auditis in me.
30 eundem certamen habentes qualem et vidistis in me et nunc audistis de me