Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Thessalonicenses Epistula I Sancti Pauli Apostoli - 2

Ad Thessalonicenses Epistula I Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 2 2,1Nam ipsi scitis, fratres, introitum nostrum ad vos quia non inanis fuit,
Nova Vulgata 2,2sed ante passi et contumeliis affecti, sicut scitis, in Philippis, fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos evangelium Dei in multa sollicitudine.
Nova Vulgata Exhortatio enim nostra non ex errore neque ex immunditia neque in dolo,
3 non de errore neque de inmunditia
Nova Vulgata 2,4sed sicut probati sumus a Deo, ut crederetur nobis evangelium, ita loquimur non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra.
Nova Vulgata Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis, neque sub praetextu avaritiae, Deus testis,
5 neque in occasione avaritiae | Deus testis est
Nova Vulgata 2,6nec quaerentes ab hominibus gloriam, neque a vobis neque ab aliis,
Nova Vulgata cum possemus oneri esse ut Christi apostoli, sed facti sumus parvuli in medio vestrum, tamquam si nutrix foveat filios suos,
7 sed facti sumus lenes
Nova Vulgata 2,8ita desiderantes vos, cupide volebamus tradere vobis non solum evangelium Dei sed etiam animas nostras, quoniam carissimi nobis facti estis.
Nova Vulgata Memores enim estis, fratres, laboris nostri et fatigationis; nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus, praedicavimus in vobis evangelium Dei.
9 laborem nostrum et fatigationem
Nova Vulgata 2,10Vos testes estis et Deus, quam sancte et iuste et sine querela vobis, qui credidistis, fuimus;
Nova Vulgata 2,11sicut scitis qualiter unumquemque vestrum, tamquam pater filios suos,
Nova Vulgata deprecantes vos et consolantes testificati sumus, ut ambularetis digne Deo, qui vocat vos in suum regnum et gloriam.
12 qui vocavit vos
Nova Vulgata Ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione, quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis non ut verbum hominum sed, sicut est vere, verbum Dei, quod et operatur in vobis, qui creditis.
13 qui operatur in vobis qui credidistis
Nova Vulgata 2,14Vos enim imitatores facti estis, fratres, ecclesiarum Dei, quae sunt in Iudaea in Christo Iesu, quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Iudaeis,
Nova Vulgata 2,15qui et Dominum occiderunt Iesum et prophetas et nos persecuti sunt et Deo non placent et omnibus hominibus adversantur,
Nova Vulgata prohibentes nos gentibus loqui, ut salvae fiant, ut impleant peccata sua semper. Pervenit autem ira Dei super illos usque in finem.
16 Praevenit autem
Nova Vulgata
Nos autem, fratres, desolati a vobis ad tempus horae, facie non corde, abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio.
17 ad tempus horae aspectu non corde
Nova Vulgata Propter quod voluimus venire ad vos, ego quidem Paulus et semel et iterum, et impedivit nos Satanas.
18 Quoniam voluimus
Nova Vulgata Quae est enim nostra spes aut gaudium aut corona gloriae — nonne et vos — ante Dominum nostrum Iesum in adventu eius?
19 nonne vos ante Dominum nostrum Iesum estis in adventu eius
Nova Vulgata 2,20Vos enim estis gloria nostra et gaudium.