Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Proverbiorum - 15

Proverbiorum

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 15
15,1Responsio mollis frangit iram,

sermo durus suscitat furorem.
AT greco Pr15,1ὀργὴ ἀπόλλυσιν καὶ φρονίμους ἀπόκρισις δὲ ὑποπίπτουσα ἀποστρέφει θυμόν λόγος δὲ λυπηρὸς ἐγείρει ὀργάς
Nova Vulgata
Lingua sapientium stillat scientiam,

os fatuorum ebullit stultitiam.
2 Stillat – Lege taṭṭîf; TM «bene facit». Cfr. parallelismum
AT greco Pr15,2γλῶσσα σοφῶν καλὰ ἐπίσταται στόμα δὲ ἀφρόνων ἀναγγελεῖ κακά
Nova Vulgata
15,3In omni loco oculi Domini

contemplantur malos et bonos.
AT greco Pr15,3ἐν παντὶ τόπῳ ὀφθαλμοὶ κυρίου σκοπεύουσιν κακούς τε καὶ ἀγαθούς
Nova Vulgata
15,4Lingua placabilis lignum vitae,

sed obliquitas in ea conteret spiritum.
AT greco Pr15,4ἴασις γλώσσης δένδρον ζωῆς ὁ δὲ συντηρῶν αὐτὴν πλησθήσεται πνεύματος
Nova Vulgata
15,5Stultus irridet disciplinam patris sui;

qui autem custodit increpationes, astutior fiet.
AT greco Pr15,5ἄφρων μυκτηρίζει παιδείαν πατρός ὁ δὲ φυλάσσων ἐντολὰς πανουργότερος
Nova Vulgata
15,6In domo iusti divitiae plurimae,

et in fructibus impii conturbatio.
AT greco Pr15,6ἐν πλεοναζούσῃ δικαιοσύνῃ ἰσχὺς πολλή οἱ δὲ ἀσεβεῖς ὁλόρριζοι ἐκ γῆς ὀλοῦνται οἴκοις δικαίων ἰσχὺς πολλή καρποὶ δὲ ἀσεβῶν ἀπολοῦνται
Nova Vulgata
15,7Labia sapientium disseminabunt scientiam;

cor stultorum non rectum erit.
AT greco Pr15,7χείλη σοφῶν δέδεται αἰσθήσει καρδίαι δὲ ἀφρόνων οὐκ ἀσφαλεῖς
Nova Vulgata
15,8Victimae impiorum abominabiles Domino;

vota iustorum grata sunt ei.
AT greco Pr15,8θυσίαι ἀσεβῶν βδέλυγμα κυρίῳ εὐχαὶ δὲ κατευθυνόντων δεκταὶ παρ’ αὐτῷ
Nova Vulgata
15,9Abominatio est Domino via impii;

qui sequitur iustitiam, diligetur.
AT greco Pr15,9βδέλυγμα κυρίῳ ὁδοὶ ἀσεβοῦς διώκοντας δὲ δικαιοσύνην ἀγαπᾷ
Nova Vulgata
15,10Admonitio mala deserenti viam;

qui increpationes odit, morietur.
AT greco Pr15,10παιδεία ἀκάκου γνωρίζεται ὑπὸ τῶν παριόντων οἱ δὲ μισοῦντες ἐλέγχους τελευτῶσιν αἰσχρῶς
Nova Vulgata
15,11Infernus et Perditio coram Domino,

quanto magis corda filiorum hominum!
AT greco Pr15,11ᾅδης καὶ ἀπώλεια φανερὰ παρὰ τῷ κυρίῳ πῶς οὐχὶ καὶ αἱ καρδίαι τῶν ἀνθρώπων
Nova Vulgata
15,12Non amat derisor eum, qui se corripit,

nec ad sapientes graditur.
AT greco Pr15,12οὐκ ἀγαπήσει ἀπαίδευτος τοὺς ἐλέγχοντας αὐτόν μετὰ δὲ σοφῶν οὐχ ὁμιλήσει
Nova Vulgata
15,13Cor gaudens exhilarat faciem,

in maerore animi deicitur spiritus.
AT greco Pr15,13καρδίας εὐφραινομένης πρόσωπον θάλλει ἐν δὲ λύπαις οὔσης σκυθρωπάζει
Nova Vulgata
15,14Cor sapientis quaerit doctrinam,

et os stultorum pascitur stultitia.
AT greco Pr15,14καρδία ὀρθὴ ζητεῖ αἴσθησιν στόμα δὲ ἀπαιδεύτων γνώσεται κακά
Nova Vulgata
15,15Omnes dies pauperis mali;

hilaris autem corde quasi iuge convivium.
AT greco Pr15,15πάντα τὸν χρόνον οἱ ὀφθαλμοὶ τῶν κακῶν προσδέχονται κακά οἱ δὲ ἀγαθοὶ ἡσυχάζουσιν διὰ παντός
Nova Vulgata
15,16Melius est parum cum timore Domini

quam thesauri magni cum sollicitudine.
AT greco Pr15,16κρείσσων μικρὰ μερὶς μετὰ φόβου κυρίου ἢ θησαυροὶ μεγάλοι μετὰ ἀφοβίας
Nova Vulgata
15,17Melius est demensum holerum cum caritate

quam vitulus saginatus cum odio.
AT greco Pr15,17κρείσσων ξενισμὸς λαχάνων πρὸς φιλίαν καὶ χάριν ἢ παράθεσις μόσχων μετὰ ἔχθρας
Nova Vulgata
15,18Vir iracundus provocat rixas;

qui patiens est, mitigat lites.
AT greco Pr15,18μακρόθυμος ἀνὴρ κατασβέσει κρίσεις ὁ δὲ ἀσεβὴς ἐγείρει μᾶλλον
Nova Vulgata
Iter pigrorum quasi saepes spinarum,

via sollertium complanata.
19 Sollertium – Lege cum Gr ḥārûṣîm; TM «iustorum»
AT greco Pr15,19ὁδοὶ ἀεργῶν ἐστρωμέναι ἀκάνθαις αἱ δὲ τῶν ἀνδρείων τετριμμέναι
Nova Vulgata
15,20Filius sapiens laetificat patrem,

et stultus homo despicit matrem suam.
AT greco Pr15,20υἱὸς σοφὸς εὐφραίνει πατέρα υἱὸς δὲ ἄφρων μυκτηρίζει μητέρα αὐτοῦ
Nova Vulgata
15,21Stultitia gaudium sensu carenti;

et vir prudens dirigit gressus suos.
AT greco Pr15,21ἀνοήτου τρίβοι ἐνδεεῖς φρενῶν ἀνὴρ δὲ φρόνιμος κατευθύνων πορεύεται
Nova Vulgata
15,22Dissipantur cogitationes, ubi non est consilium;

ubi vero sunt plures consiliarii, confirmantur.
AT greco Pr15,22ὑπερτίθενται λογισμοὺς οἱ μὴ τιμῶντες συνέδρια ἐν δὲ καρδίαις βουλευομένων μένει βουλή
Nova Vulgata
15,23Laetatur homo in responsione oris sui,

et sermo opportunus est optimus.
AT greco Pr15,23οὐ μὴ ὑπακούσῃ ὁ κακὸς αὐτῇ οὐδὲ μὴ εἴπῃ καίριόν τι καὶ καλὸν τῷ κοινῷ
Nova Vulgata
15,24Semita vitae sursum est viro erudito,

ut declinet de inferno deorsum.
AT greco Pr15,24ὁδοὶ ζωῆς διανοήματα συνετοῦ ἵνα ἐκκλίνας ἐκ τοῦ ᾅδου σωθῇ
Nova Vulgata
15,25Domum superborum demolietur Dominus

et firmos faciet terminos viduae.
AT greco Pr15,25οἴκους ὑβριστῶν κατασπᾷ κύριος ἐστήρισεν δὲ ὅριον χήρας
Nova Vulgata
15,26Abominatio Domini cogitationes malae,

et purus sermo pulcherrimus.
AT greco Pr15,26βδέλυγμα κυρίῳ λογισμὸς ἄδικος ἁγνῶν δὲ ῥήσεις σεμναί
Nova Vulgata
15,27Conturbat domum suam, qui sectatur avaritiam;

qui autem odit munera, vivet.
AT greco Pr15,27ἐλεημοσύναις καὶ πίστεσιν ἀποκαθαίρονται ἁμαρτίαι τῷ δὲ φόβῳ κυρίου ἐκκλίνει πᾶς ἀπὸ κακοῦ
Nova Vulgata
15,28Mens iusti meditatur, ut respondeat;

os impiorum redundat malis.
AT greco Pr15,28δεκταὶ παρὰ κυρίῳ ὁδοὶ ἀνθρώπων δικαίων διὰ δὲ αὐτῶν καὶ οἱ ἐχθροὶ φίλοι γίνονται
Nova Vulgata
15,29Longe est Dominus ab impiis

et orationes iustorum exaudiet.
AT greco Pr15,29καρδία ἀνδρὸς λογιζέσθω δίκαια ἵνα ὑπὸ τοῦ θεοῦ διορθωθῇ τὰ διαβήματα αὐτοῦ
Nova Vulgata
15,30Lux oculorum laetificat animam,

fama bona impinguat ossa.
AT greco Pr15,30θεωρῶν ὀφθαλμὸς καλὰ εὐφραίνει καρδίαν φήμη δὲ ἀγαθὴ πιαίνει ὀστᾶ
Nova Vulgata
15,31Auris, quae audit increpationes vitae,

in medio sapientium commorabitur.
AT greco Pr15,31
Nova Vulgata
15,32Qui abicit disciplinam, despicit animam suam;

qui autem acquiescit increpationibus, possessor est cordis.
AT greco Pr15,32ὃς ἀπωθεῖται παιδείαν μισεῖ ἑαυτόν ὁ δὲ τηρῶν ἐλέγχους ἀγαπᾷ ψυχὴν αὐτοῦ
Nova Vulgata
15,33Timor Domini disciplina sapientiae,

et gloriam praecedit humilitas.
AT greco Pr15,33φόβος θεοῦ παιδεία καὶ σοφία καὶ ἀρχὴ δόξης ἀποκριθήσεται αὐτῇ