Nova Vulgata1Iudas Iesu Christi servus, frater autem Iacobi, his qui sunt vocati, in Deo Patre dilecti et Christo Iesu conservati:
1his qui in Deo Patre dilectis et Iesu Christo conservatis vocatis
Nova Vulgata1,2misericordia vobis et pax et caritas adimpleatur.
Nova Vulgata Carissimi, omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi nostra salute necesse habui scribere vobis, deprecans certare pro semel tradita sanctis fide.
Nova Vulgata1,4Subintroierunt enim quidam homines, qui olim praescripti sunt in hoc iudicium, impii, Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam et solum Dominatorem et Dominum nostrum Iesum Christum negantes.
Nova Vulgata Commonere autem vos volo, scientes vos omnia, quoniam Dominus semel populum de terra Aegypti salvans, secundo eos, qui non crediderunt, perdidit;
5scientes semel omnia quoniam Iesus populum
Nova Vulgata1,6angelos vero, qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in iudicium magni diei vinculis aeternis sub caligine reservavit.
Nova Vulgata1,7Sicut Sodoma et Gomorra et finitimae civitates, simili modo exfornicatae et abeuntes post carnem alteram, factae sunt exemplum, ignis aeterni poenam sustinentes.
Nova Vulgata Similiter vero et hi somniantes carnem quidem maculant, dominationem autem spernunt, glorias autem blasphemant.
8Similiter et hii carnem quidem maculant maiestates autem blasphemant
Nova VulgataCum Michael archangelus cum Diabolo disputans altercaretur de Moysis corpore, non est ausus iudicium inferre blasphemiae, sed dixit: “ Increpet te Dominus! ”.
9sed dixit: Imperet tibi Dominus
Nova Vulgata1,10Hi autem, quaecumque quidem ignorant, blasphemant, quaecumque autem naturaliter tamquam muta animalia norunt, in his corrumpuntur.
Nova Vulgata1,11Vae illis, quia via Cain abierunt et errore Balaam mercede effusi sunt et contradictione Core perierunt!
Nova VulgataHi sunt in agapis vestris maculae convivantes sine timore, semetipsos pascentes, nubes sine aqua, quae a ventis circumferuntur, arbores autumnales infructuosae bis mortuae, eradicatae,
12in epulis suis maculae
Nova Vulgata1,13fluctus feri maris despumantes suas confusiones, sidera errantia, quibus procella tenebrarum in aeternum servata est.
Nova Vulgata 1,14Prophetavit autem et his septimus ab Adam Henoch dicens: “ Ecce venit Dominus in sanctis milibus suis
Nova Vulgatafacere iudicium contra omnes et arguere omnem animam de omnibus operibus impietatis eorum, quibus impie egerunt, et de omnibus duris, quae locuti sunt contra eum peccatores impii ”.
15et arguere omnes impios
Nova VulgataHi sunt murmuratores, querelosi, secundum concupiscentias suas ambulantes, et os illorum loquitur superba, mirantes personas quaestus causa.
16secundum desideria sua ambulantes
Nova Vulgata 1,17Vos autem, carissimi, memores estote verborum, quae praedicta sunt ab apostolis Domini nostri Iesu Christi,
Nova Vulgataquoniam dicebant vobis: “ In novissimo tempore venient illusores, secundum suas concupiscentias ambulantes impietatum”.
18quia dicebant vobis quoniam |secundum sua desideria
Nova Vulgata1,19Hi sunt qui segregant, animales, Spiritum non habentes.
Nova Vulgata 1,20Vos autem, carissimi, superaedificantes vosmetipsos sanctissimae vestrae fidei, in Spiritu Sancto orantes,
Nova Vulgata1,21ipsos vos in dilectione Dei servate, exspectantes misericordiam Domini nostri Iesu Christi in vitam aeternam.
Nova VulgataEt his quidem miseremini disputantibus,
22Et hos quidem arguite iudicatos
Nova Vulgata1,23illos vero salvate de igne, rapientes, aliis autem miseremini in timore, odientes et eam, quae carnalis est, maculatam tunicam.
Nova Vulgata 1,24Ei autem, qui potest vos conservare sine peccato et constituere ante conspectum gloriae suae immaculatos in exsultatione,
Nova Vulgata1,25soli Deo salvatori nostro per Iesum Christum Dominum nostrum gloria, magnificentia, imperium et potestas ante omne saeculum et nunc et in omnia saecula. Amen.