Nova Vulgata21Et vidi caelum novum et terram novam; primum enim caelum et prima terra abierunt, et mare iam non est.
1caelum et prima terra abiit
Nova Vulgata21,2Et civitatem sanctam Ierusalem novam vidi descendentem de caelo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo.
Nova Vulgata21,3Et audivi vocem magnam de throno dicentem: “Ecce tabernaculum Dei cum hominibus! Et habitabit cum eis, et ipsi populi eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus,
Nova Vulgataet absterget omnem lacrimam ab oculis eorum, et mors ultra non erit, neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra, quia prima abierunt ”.
4et absterget Deus | quae prima abierunt
Nova Vulgata Et dixit, qui sedebat super throno: “ Ecce nova facio omnia ”. Et dicit: “ Scribe: Haec verba fidelia sunt et vera ”.
5in throno | scribe quia haec verba fidelissima sunt et vera
Nova VulgataEt dixit mihi: “ Facta sunt! Ego sum Alpha et Omega, principium et finis. Ego sitienti dabo de fonte aquae vivae gratis.
6et dixit mihi factum est ego sum A et Ω initium et finis
Nova VulgataQui vicerit, hereditabit haec, et ero illi Deus, et ille erit mihi filius.
7qui vicerit possidebit haec
Nova Vulgata21,8Timidis autem et incredulis et exsecratis et homicidis et fornicatoribus et veneficis et idololatris et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure, quod est mors secunda ”.
Nova Vulgata Et venit unus de septem angelis habentibus septem phialas plenas septem plagis novissimis et locutus est mecum dicens: “ Veni, ostendam tibi sponsam uxorem Agni ”.
9habentibus phialas
Nova VulgataEt sustulit me in spiritu super montem magnum et altum et ostendit mihi civitatem sanctam Ierusalem descendentem de caelo a Deo,
10in montem magnum et altum
Nova Vulgatahabentem claritatem Dei; lumen eius simile lapidi pretiosissimo, tamquam lapidi iaspidi, in modum crystalli;
11lapidi pretioso tamquam lapidi iaspidis sicut cristallum
Nova Vulgataet habebat murum magnum et altum et habebat portas duodecim et super portas angelos duodecim et nomina inscripta, quae sunt duodecim tribuum filiorum Israel.
12habens portas duodecim et in portis | inscripta quae sunt nomina
Nova Vulgata21,13Ab oriente portae tres et ab aquilone portae tres et ab austro portae tres et ab occasu portae tres;
Nova Vulgataet murus civitatis habens fundamenta duodecim, et super ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum Agni.
14et in ipsis duodecim nomina
Nova Vulgata Et, qui loquebatur mecum, habebat mensuram arundinem auream, ut metiretur civitatem et portas eius et murum eius.
15et murum
Nova VulgataEt civitas in quadro posita est, et longitudo eius tanta est quanta et latitudo. Et mensus est civitatem arundine per stadia duodecim milia; longitudo et latitudo et altitudo eius aequales sunt.
16et mensus est civitatem de harundine | aequalia sunt
Nova VulgataEt mensus est murum eius centum quadraginta quattuor cubitorum, mensura hominis, quae est angeli.
17et mensus est murus eius
Nova VulgataEt erat structura muri eius ex iaspide, ipsa vero civitas aurum mundum simile vitro mundo.
18ex lapide iaspide | auro mundo simile
Nova Vulgata21,19Fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata: fundamentum primum iaspis, secundus sapphirus, tertius chalcedonius, quartus smaragdus,
Nova Vulgata21,20quintus sardonyx, sextus sardinus, septimus chrysolithus, octavus beryllus, nonus topazius, decimus chrysoprasus, undecimus hyacinthus, duodecimus amethystus.
Nova VulgataEt duodecim portae duodecim margaritae sunt, et singulae portae erant ex singulis margaritis. Et platea civitatis aurum mundum tamquam vitrum perlucidum.
21duodecim margaritae sunt per singulas et singulae portae erant ex singulis
Nova Vulgata 21,22Et templum non vidi in ea: Dominus enim, Deus omnipotens, templum illius est, et Agnus.
Nova VulgataEt civitas non eget sole neque luna, ut luceant ei, nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna eius est Agnus.
23ut luceant in ea
Nova VulgataEt ambulabunt gentes per lumen eius, et reges terrae afferunt gloriam suam in illam;
24et reges terrae adferent gloriam suam et honorem in illam
Nova Vulgataet portae eius non claudentur per diem, nox enim non erit illic;
25non cludentur
Nova Vulgataet afferent gloriam et divitias gentium in illam.
26gloriam et honorem
Nova Vulgata21,27Nec intrabit in ea aliquid coinquinatum et faciens abominationem et mendacium, nisi qui scripti sunt in libro vitae Agni.