Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Philippenses Epistula Sancti Pauli Apostoli - 2

Ad Philippenses Epistula Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 2 Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solacium caritatis, si qua communio spiritus, si quae viscera et miserationes,
1 si qua societas spiritus si quid viscera
Nova Vulgata implete gaudium meum, ut idem sapiatis, eandem caritatem habentes, unanimes, id ipsum sapientes,
2 id ipsum sentientes
Nova Vulgata 2,3nihil per contentionem neque per inanem gloriam, sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes,
Nova Vulgata 2,4non, quae sua sunt, singuli considerantes, sed et ea, quae aliorum.
Nova Vulgata
Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu:
5 Hoc enim sentite
Nova Vulgata
2,6qui cum in forma Dei esset,
non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo,
Nova Vulgata
2,7sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens,
in similitudinem hominum factus;
et habitu inventus ut homo,
Nova Vulgata
2,8humiliavit semetipsum factus oboediens usque ad mortem,
mortem autem crucis.
Nova Vulgata
Propter quod et Deus illum exaltavit
et donavit illi nomen,
quod est super omne nomen,
9 nomen super omne nomen
Nova Vulgata
ut in nomine Iesu omne genu flectatur
caelestium et terrestrium et infernorum,
10 omne genu flectat
Nova Vulgata
et omnis lingua confiteatur:
“ Dominus Iesus Christus! ”,
in gloriam Dei Patris.
11 confiteatur quia | in gloria est
Nova Vulgata
2,12Itaque, carissimi mei, sicut semper oboedistis, non ut in praesentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini;
Nova Vulgata Deus est enim, qui operatur in vobis et velle et perficere pro suo beneplacito.
13 pro bona voluntate
Nova Vulgata Omnia facite sine murmurationibus et haesitationibus,
14 Omnia autem facite
Nova Vulgata ut efficiamini sine querela et simplices, filii Dei sine reprehensione in medio generationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo,
15 ut sitis sine querella | in medio nationis
Nova Vulgata verbum vitae firmiter tenentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi.
16 verbum vitae continentes
Nova Vulgata Sed et si delibor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae, gaudeo et congaudeo omnibus vobis;
17 sed et si immolor | gaudeo et congratulor
Nova Vulgata idipsum autem et vos gaudete et congaudete mihi.
18 et congratulamini mihi
Nova Vulgata
2,19Spero autem in Domino Iesu Timotheum cito me mittere ad vos, ut et ego bono animo sim, cognitis, quae circa vos sunt.
Nova Vulgata Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincere pro vobis sollicitus sit;
20 qui sincera affectione pro vobis
Nova Vulgata omnes enim sua quaerunt, non quae sunt Iesu Christi.
21 Christi Iesu
Nova Vulgata Probationem autem eius cognoscitis, quoniam sicut patri filius mecum servivit in evangelium.
22 Experimentum autem eius cognoscitis
Nova Vulgata 2,23Hunc igitur spero me mittere, mox ut videro, quae circa me sunt;
Nova Vulgata confido autem in Domino, quoniam et ipse cito veniam.
24 et ipse veniam ad vos cito
Nova Vulgata
2,25Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem et cooperatorem et commilitonem meum, vestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meae, mittere ad vos,
Nova Vulgata quoniam omnes vos desiderabat et maestus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum.
26 quoniam quidem omnes
Nova Vulgata Nam et infirmatus est usque ad mortem, sed Deus misertus est eius; non solum autem eius, verum et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem.
27 verum etiam et mei
Nova Vulgata 2,28Festinantius ergo misi illum, ut, viso eo, iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim.
Nova Vulgata Excipite itaque illum in Domino cum omni gaudio et eiusmodi cum honore habetote,
29 illum cum omni gaudio in Domino
Nova Vulgata quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit in interitum tradens animam suam, ut suppleret id, quod vobis deerat ministerii erga me.
30 usque ad mortem accessit, tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium