Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Matthaeum - 13

Evangelium Secundum Matthaeum

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 13 13,1In illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mare;
Nova Vulgata 13,2et congregatae sunt ad eum turbae multae, ita ut in naviculam ascendens sederet, et omnis turba stabat in litore.
Nova Vulgata
13,3Et locutus est eis multa in parabolis dicens: “ Ecce exiit, qui seminat, seminare.
Nova Vulgata 13,4Et dum seminat, quaedam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres et comederunt ea.
Nova Vulgata 13,5Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam, et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terrae;
Nova Vulgata 13,6sole autem orto, aestuaverunt et, quia non habebant radicem, aruerunt. 
Nova Vulgata 13,7Alia autem ceciderunt in spinas, et creverunt spinae et suffocaverunt ea.
Nova Vulgata 13,8Alia vero ceciderunt in terram bonam et dabant fructum: aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud tricesimum.
Nova Vulgata Qui habet aures, audiat ”.
9 aures audiendi
Nova Vulgata
13,10Et accedentes discipuli dixerunt ei: “ Quare in parabolis loqueris eis? ”.
Nova Vulgata 13,11Qui respondens ait illis: “ Quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum, illis autem non est datum.
Nova Vulgata 13,12Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit; qui autem non habet, et quod habet, auferetur ab eo.
Nova Vulgata 13,13Ideo in parabolis loquor eis, quia videntes non vident et audientes non audiunt neque intellegunt;
Nova Vulgata 13,14et adimpletur eis prophetia Isaiae dicens:
"Auditu audietis et non intellegetis
et videntes videbitis et non videbitis.
Nova Vulgata
13,15Incrassatum est enim cor populi huius,
et auribus graviter audierunt
et oculos suos clauserunt,
ne quando oculis videant
et auribus audiant
et corde intellegant et convertantur,
et sanem eos
".
Nova Vulgata
13,16Vestri autem beati oculi, quia vident, et aures vestrae, quia audiunt.
Nova Vulgata Amen quippe dico vobis: Multi prophetae et iusti cupierunt videre, quae videtis, et non viderunt, et audire, quae auditis, et non audierunt!
17 dico vobis quia
Nova Vulgata
13,18Vos ergo audite parabolam seminantis.
Nova Vulgata 13,19Omnis, qui audit verbum regni et non intellegit, venit Malus et rapit, quod seminatum est in corde eius; hic est, qui secus viam seminatus est.
Nova Vulgata 13,20Qui autem supra petrosa seminatus est, hic est, qui verbum audit et continuo cum gaudio accipit illud,
Nova Vulgata non habet autem in se radicem, sed est temporalis; facta autem tribulatione vel persecutione propter verbum, continuo scandalizatur.
21 tribulatione et persecutione
Nova Vulgata Qui autem est seminatus in spinis, hic est, qui verbum audit, et sollicitudo saeculi et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur.
22 saeculi istius
Nova Vulgata 13,23Qui vero in terra bona seminatus est, hic est, qui audit verbum et intellegit et fructum affert et facit aliud quidem centum, aliud autem sexaginta, porro aliud triginta ”.
Nova Vulgata
13,24Aliam parabolam proposuit illis dicens: “ Simile factum est regnum caelorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo.
Nova Vulgata 13,25Cum autem dormirent homines, venit inimicus eius et superseminavit zizania in medio tritici et abiit
Nova Vulgata 13,26Cum autem crevisset herba et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania.
Nova Vulgata 13,27Accedentes autem servi patris familias dixerunt ei: "Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Unde ergo habet zizania?".
Nova Vulgata Et ait illis: "Inimicus homo hoc fecit". Servi autem dicunt ei: "Vis, imus et colligimus ea?".
28 Servi autem dixerunt ei
Nova Vulgata 13,29Et ait: "Non; ne forte colligentes zizania eradicetis simul cum eis triticum,
Nova Vulgata sinite utraque crescere usque ad messem. Et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania et alligate ea in fasciculos ad comburendum ea, triticum autem congregate in horreum meum" ”.
30 et alligate ea fasciculos ad comburendum
Nova Vulgata
13,31Aliam parabolam proposuit eis dicens: “ Simile est regnum caelorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo.
Nova Vulgata Quod minimum quidem est omnibus seminibus; cum autem creverit, maius est holeribus et fit arbor, ita ut volucres caeli veniant et habitent in ramis eius”.
32 maius est omnibus holeribus
Nova Vulgata
13,33Aliam parabolam locutus est eis: “ Simile est regnum caelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentatum est totum ”.
Nova Vulgata
Haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas et sine parabola nihil loquebatur eis,
34 sine parabolis non loquebatur eis
Nova Vulgata 13,35ut adimpleretur, quod dictum erat per prophetam dicentem:
Aperiam in parabolis os meum,
eructabo abscondita
a constitutione mundi ”.
Nova Vulgata
13,36Tunc dimissis turbis venit in domum, et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes: “ Dissere nobis parabolam zizaniorum agri ”.
Nova Vulgata 13,37Qui respondens ait: “ Qui seminat bonum semen, est Filius hominis;
Nova Vulgata ager autem est mundus; bonum vero semen, hi sunt filii regni; zizania autem filii sunt Mali;
38 filii sunt nequam
Nova Vulgata 13,39inimicus autem, qui seminavit ea, est Diabolus; messis vero consummatio saeculi est, messores autem angeli sunt.
Nova Vulgata 13,40Sicut ergo colliguntur zizania et igni comburuntur, sic erit in consummatione saeculi:
Nova Vulgata 13,41mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala et eos, qui faciunt iniquitatem,
Nova Vulgata 13,42et mittent eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium.
Nova Vulgata 13,43Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures, audiat.
Nova Vulgata
13,44Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro, quem qui invenit homo abscondit et prae gaudio illius vadit et vendit universa, quae habet, et emit agrum illum.
Nova Vulgata
13,45Iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas.
Nova Vulgata 13,46Inventa autem una pretiosa margarita, abiit et vendidit omnia, quae habuit, et emit eam.
Nova Vulgata
13,47Iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare et ex omni genere congreganti;
Nova Vulgata quam, cum impleta esset, educentes secus litus et sedentes collegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt.
48 educentes et secus litus sedentes elegerunt bonos
Nova Vulgata 13,49Sic erit in consu mmatione saeculi: exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum
Nova Vulgata 13,50et mittent eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium.
Nova Vulgata
13,51Intellexistis haec omnia? ”. Dicunt ei: “ Etiam ”.
Nova Vulgata 13,52Ait autem illis: “ Ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patri familias, qui profert de thesauro suo nova et  vetera ”.
Nova Vulgata
13,53Et factum est cum consummasset Iesus parabolas istas, transiit inde.
Nova Vulgata Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagoga eorum, ita ut mirarentur et dicerent: “ Unde huic sapientia haec et virtutes?
54 in synagogis eorum
Nova Vulgata 13,55Nonne hic est fabri filius? Nonne mater eius dicitur Maria, et fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas?
Nova Vulgata 13,56Et sorores eius nonne omnes apud nos sunt? Unde ergo huic omnia ista? ”.
Nova Vulgata Et scandalizabantur in eo. Iesus autem dixit eis: “ Non est propheta sine honore nisi in patria et in domo sua ”.
57 in patria sua
Nova Vulgata 13,58Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.